Date: 20.11.2026 13:03
Signature: J³ *?8
Pontificate
Petrus
Criterion: *?
Issuer: Petrus
Type of issuer: -
Place of issuing: Roma
Date: (64? iun. 29?)
Scriptum/Datum line: Olymp. 211, a. Abrah. 2083, Neronis XIII
Editor: Markus Schütz et al., digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 8
Jaffé² no.: JK  I 1
Jaffé¹ no.: -
Regest: Petrus et Paulus Romae occumbunt.
Keywords: Märtyrer Tod
Comment: Laud. et in Eutychii Annalibus ( Breydy I 54), qui "a. 22 post Christum" crucifixum esse dicit. Persecutio Neronis, quae secundum antiquissimam traditionem causa fuit martyrii apostolorum, non a. 67, qui respondet designationibus anni ap. Eusebium, sed a. 64 adscribenda est. Petrum a. 25 mens. 2 d. 3 Romanae ecclesiae praefuisse et d. 29 m. iun. martyrio coronatum “post passionem Domini a. XXXVIII” esse antiquissima ecclesiae catholicae traditio est, cf. Lib. pont. ( Duchesne I 51 et 118; Mommsen 2 et 4); sed hi anni non sunt certa scientia, sed supputatione annorum definiti, et dies mortis desumptus est ex notitia in Depos. martyrum a Chronographo a. 354 exscripta: "III kal. iul. Petri in Catacumbas et Pauli Ostiense. Tusco et Basso coss. (a. 258)". De quaestione utrum Petrus primus episcopus Romanus fuerit an non, disseruntur recenter Zwierlein Petrus, Ziegler Successio et Heid Petrus.
Bibliography
Edition (Jaffé): Eusebii Chron. ( Schöne 2, 156); Depos. martyrum (Duchesne I 11); Lib. pont. ( Duchesne I 118; Mommsen 4).