| Pontificate |
| Paschalis II. |
|
| |
| Criterion: |
†? |
| Issuer: |
Bernardus Toletanus archiepisc. et S.R.E. legatus |
| Type of issuer: |
legatus |
| Addressee |
Martinus (I) episcopus; Garsia episcopus |
| Date: |
(1101 et ante) |
| Editor: |
Berger |
|
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
Burgos, Episc. Burgos, Episc. n. †?32 (Ib. Pont. I 37); Oviedo, Episc.; Toledo, Archiepisc. |
| Pontificia vol.: |
Ib. Pont. I
37 n. †?32
|
| Regest-P: |
Bernardus
Toletanae sedis archiepiscopus S.R.E. legatus totiusque Hispaniae primas: causae, quae inter ecclesias Ovetensem et Burgensem super Asturiis sanctae Iulianae (Asturias de Santillana) vertitur et quam sibi olim bonae memoriae Urbanus II voluntate Hispaniae principis Adefonsi (VI) definiendam commisit, finem ponit; significat se, cum querela coram papa se (Bernardo) praesente in Romana curia a
Martino
Ovetensi episcopo
Garsia
Burgensi episcopo adsistente ageretur (Burgos, Episc. n. *?28), auditis testimoniis accepisse "ipsam terram propriam esse diocesim sedis Ovetensis ab ipsa fundatione ecclesiae sancti Salvatoris"; ideo se Martinum episcopum Ovetensem nec non post obitum eius (a. 1101 mart. 1) successorem Pelagium dictam terram obtinendam intrare praecepisse.
|
| Comment: |
Documentum aliqua datatione carens solum per Librum Testamentorum ecclesiae Ovetensis traditur. Dubium est, an in eo charta authentica repetatur. Sunt, qui Pelagium episcopum Ovetensem (a. 1101-1129 et a. 1142/43) ut alias chartas ita et hanc finxisse vel interpolavisse existiment, aliter vero Rivera Recio Iglesia I 152sq. De lite quidem inter Burgensem et Ovetensem ecclesias orta minime dubitandum est, cf. supra Burgos, Episc. n. 18. De re, tempore atque fide cf. Serrano Obispado de Burgos I 369 cum adn. 2; Engels Papsttum p. 250sq.; Martínez Díez Iglesia p. 52sq. praesertimque Fernández Conde Libro p. 343-346. De Libro Testamentorum cf. Fernández Conde Libro de los testamentos (Roma 1971); Sanz Fuentes et al. (edd.) Liber Testamentorum Ecclesiae Ovetensis (Barcelona 1995) cum operibus laudatis et novissime Sanz Fuentes Documentos (Berlin-New York 2011).
|
|
Descent
| |
| Way of tradition: |
Kopial |
| Descent: |
Oviedo Archivo capitular, Códices n. 1 [Liber Testamentorum Ecclesiae Ovetensis, copia saec. XII] f. 109.
|
|
|
Bibliography
|
|