Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
León, Episc. León, Episc. (Ib. Pont. II 41 n. 92); v. etiam Sahagún n. 57 (Ib. Pont. II 123); Ib. Pont. Palencia, Episc.; Ávila, Episc.; Oviedo, Episc. |
| Pontificia vol.: |
Ib. Pont. II
41 n. 92
|
| Regest-P: |
Alexander III
Palentino,
Abulensi et
Ovetensi episcopis: committit eis causam quae vertitur inter
M(anricum) episcopum
Legionensem et monachos ac clericos
s. Facundi super iure parochiali quod in
burgo s. Facundi vendicabat idem episcopus (cf. León, Episc. n. *91); mandat ut, si aliqua partium duxerit ad
apostolicam sedem appellandum, nichilominus recipiant testes, sique sibi idonei ab alterutra partium fuerint praesentati, audiant etiam quae in testes et dicta dicentur, et, cum allegationibus et attestationibus renuntiatum fuerit, statuant partibus terminum competentem quo se, cum ipsis attestationibus et allegationibus, sententiam recepturae
apostolicam sedem conspectui repraesentent.
|
| Comment: |
Atramentum aliquantulum deletum. Episcopus
Manricus electus fuit incipiente a. 1181, et
Alexander III mortuus est 1181 aug. 30, ergo istae litterae datae sunt a. 1181. Tempore litterarum
Raimundus
Palentinus,
Sancius
Abulensis,
Rodericus
Ovetensis episcopi fungebantur.
|
|