Date: 20.11.2026 13:03
Signature: Ib. Pont. I 92 n. 6
Pontificate
Clemens III.
Issuer: Martinus Segontinus episc., Rodericus archidiac. de Bervesca et Iohannes Abulensis archidiac., delegati iudices
Type of issuer: iudex del.
Place of issuing: Palencia
Date: 1190 mart. 16
Initium: Haec est convenientia quam nos
Scriptum/Datum line: Facta charta apud Palentiam 17 kal. april., aera 1228 eo anno, quo natus est ... rex Fredinandus filius illustris regis Aldefonsi et uxoris eius reginae Alienor.
Editor: Berger
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: - 
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Burgos, Eccl. cath.Burgos, Eccl. cath. n. 6 (Ib. Pont. I 92); Palencia, Episc.; Segovia, Episc.; Sigüenza, Episc.; Ávila, Eccl. Cath.
Pontificia vol.: Ib. Pont. I   92 n. 6
Regest-P: Martinus Segontinus episcopus et Rodericus archidiaconus de Bervesca (Briviesca) Burgensis episcopatus et Iohannes Abulensis archidiaconus iudices delegati ex mandato Clementis III (Burgos, Eccl. Cath. n. *5): causam, quae vertitur inter Secobiensem et Palentinam ecclesias super quibusdam possessionibus, de consensu utriusque partis iuxta mandatum apostolicum componunt. Petebat enim ecclesia Secobiensis a Palentina aliquas ecclesias positas in Pennafideli (Peñafiel), Portello (Portillo), Tudela (de Duero) et usque ad Mabellam (Mambrilla) et Flumen Dorium (Duero), quas suae esse dioeceseos secundum divisionem regis Bambae dicebat. Palentina vero a Secobiensi ecclesia quaedam (iura) sive episcopalia sive regalia nec non possessiones in quibusdam locis propriis vocabulis expressis petebat. Conveniunt denique, ut Palentinus episcopus redditus centum aureorum in Secobiensem ecclesiam perpetuo habendos transferat, de cetero vero duae partes omnibus querelis renuntient.
Comment: Ut legitur in eschatocollo iudices huius convenientiae quinque chartas eiusdem tenoris fieri iusserunt, „quarum una penes Seguntinam, alia apud Secobiensem, alia apud Palentinam, alia apud Abulensem, alia apud Burgensem ecclesias resideret. De charta ecclesiae Abulensi destinata cf. propediem Ib. Pont. Ávila, Eccl. cath. De re et lite multos per annos inter ecclesias Palentinam et Secobiensem agitata cf. Colmenares Historia ²I 310sq.; Silva Palentina III 13 et 18; Rivera Recio Iglesia I 280 fusiusque Martínez Díez Restauración p. 368-373; Ibáñez Pérez Diócesis palentina p. 371-383. Additamentum (Berger 2013): De ipsis documentis cf. etiam Herrero de la Fuente Documentos sobre la concordia p. 265-283.
Descent
Way of tradition: Original
Descent: Orig. Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Volúmenes (vol. 31 f. 349); Palencia, Archivo de la Catedral, arm. 2 leg. 1 n. 21; Palencia, Archivo de la Catedral, arm. 2 leg. 1 n. 21bis; Segovia, Archivo de la Catedral, cajón 2 n. 21; Segovia, Archivo de la Catedral, cajón 2 n. 21bis. Copiae et excerpta: Palencia Archivo de la Catedral, arm. 3 leg. 3 n. 1 (Libro de privilegios, saec. XVI) f. 57’; Sigüenza Archivo catedralicio, Sala 1a, Cartulario n. 14 f. ignoto (Chartularium mb. saec. XIII in.).
Bibliography
Edition: Minguella y Arnedo Historia I 467 n. 110. Mansilla Documentación Catedral p. 159 n. 40 ad aeram 1248. Garrido Garrido Documentación II 66 n. 287 (mendose). Abajo Martín Documentación p. 212 n. 105. Villar García Documentación Segovia p. 133 n. 81 ad aeram 1223.
Regest: San Martín Payo Catálogo (1954) p. 181sq. n. 21-21*. Mansilla Catálogo p. 85 n. 279. Sanz y Sanz Catálogo p. 18-19 n. 48-49. CAHCB Sección Volúmenes I 102 n. 288.