|
|
| |
| Issuer: |
Gregorius I
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Augustinus archiepiscopus |
| Date: |
(601 iun. 22) |
| Initium: |
Per dilectissimos meos |
| Editor: |
Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
2970 |
| Jaffé² no.: |
JE
1843
|
| Jaffé¹ no.: |
1414 |
| Regest: |
Augustino episcopo Anglorum scribit: "Per
Laurentium presbyterum et
Petrum monachum scripta tua suscepi, in quibus me de multis capitulis requirere curasti. Sed quia illi podagrae me doloribus invenerunt afflictum et cum urgerent, citius se dimitti, ita relaxati sunt, ut in eadem me dolorum afflictione relinquerent et singulis quibusque capitulis ut debui latius respondere non valui." Itaque respondet: 1) de episcopis, qualiter cum suis clericis conversentur; 2) de consuetudinibus diversis singularum ecclesiarum; 3) de furtis in ecclesiis; 4) de nuptiis duorum germanis cum singulis sororibus; 5) de nuptiis inter propinquos; 6) de ordinationibus episcoporum; 7) de episcopis Galliarum Britanniarumque; 8) de baptizando praegnantes mulieres; 9) de communione post inlusionem. |
| Keywords: |
Gesandte
Region: Anglia
|
| Comment: |
Epistola haec in codicibus manuscriptis diversa forma legitur. Ex iis in formam dialogi redactam receperunt eam codices manuscripti recentiores epistolarum
Gregorii et editores earum, cum nec in regestis in
scrinio Lateranensi, nec in antiquioribus epistolarum collectionibus haec epistola inveniatur (cf.
Ewald Studien 438). Itaque et tota ista epistola ambiguae fidei est, neque decerni potest, quae forma prae aliis auctoritatem habeat, cf. et
Ubl Inzestverbot. De traditione cf.
Jasper/Fuhrmann Pseudo-Isidorian Forgeries 72-75 et 168sq. Hanc epistolam simul cum epistolis
J³ 2960–
J³ 2967, X kal. iul. datis, expeditam esse patet. |
|
|
Bibliography
|
|