Date: 20.11.2026 13:39
Signature: J³ 3008
Pontificate
Gregorius I
Issuer: Gregorius I
Type of issuer: papa
Addressee Brunechild regina Francorum
Date: 602 nov.
Initium: Inter quae hoc
Scriptum/Datum line: m. nov., ind. VI
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 3008
Jaffé² no.: JE  1871 
Jaffé¹ no.: 1490
Regest: Brunichildae reginae Francorum significat se, quae petierit, ecclesiae s. Martini et monasterio et xenodochio Augustoduni ab ea conditis privilegia concessisse. Rogat, ut "haec eadem constitutio gestis publicis inserenda" sit; "quatenus" inquit "sicut in nostris, ita quoque in regalibus scriniis teneatur". Arcana mandata per legatos Burgoaldum et Warmaricarium missa curae sibi fore scribit; "nam nos quidquid possibile, quidquid est utile et ad ordinandam pacem inter vos et rempublicam pertinet, summa Deo auctore cupimus devotione compleri". Addit de Menna episcopo ( Telonensi) criminibus absoluto; de suis ad Aetherium episcopum Lugdunensem litteris ( J³ 3009); de bigamo quodam ad sacrum ordinem non admittendo; de legato expetito, qui convocandae synodo intersit, in Gallias mittendo. Nepotes eius, excellentissimos reges, custodiae Dei commendat.
Keywords: Privilegien Empfehlung Synode Region: Gallia
Comment: Epistolam hanc initio carere censet Ewald ( MGH Epp. 2, 371 adn.).
Bibliography
Edition (Jaffé): Gregor. I Reg. ( MGH Epp. 2, 371 n. XIII 7; CCSL 140A, 997 n. XIII 5).