Date: 20.11.2026 13:31
Signature: J³ 3079
Pontificate
Gregorius I
Issuer: Gregorius I
Type of issuer: papa
Addressee b. Theodelinda regina Langobardorum
Date: 603 dec.
Initium: Scripta quae ad
Scriptum/Datum line: m. dec., ind. VII
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 3079
Jaffé² no.: JE  1925 
Jaffé¹ no.: 1544
Regest: Theodelindae reginae Langobardorum respondet magno sibi gaudio fuisse litteras eius "a Genuensibus partibus" missas, quibus cognoverit, eam peperisse et filium Adulowaldum catholicae fidei asscripsisse. Secundo abbati se responsurum, ubi morbus suus remiserit. "Sed tanta nos" inquit "podagrae infirmitas tenuit, ut non solum non dictare, sed etiam ad loquendum vix possimus assurgere, sicut et praesentium portitores, legati vestri, cognoverunt, qui nos … discedentes in summo vitae periculo et discrimine reliquerunt." Synodi tempore Iustiniani imperatoris habitae acta mittit. " Adulowaldo regi" mittit phylacteria, "id est, crucem cum ligno sanctae crucis Domini et lectionem sancti evangelii, theca Persica" inclusum et "sorori eius tres annulos", duos cum hyacinthis et unum cum albula. Petit, ut regi (Agilulpho) suo nomine "de facta pace gratias" referat.
Keywords: Langobarden Geschenke Region: Italia
Bibliography
Edition (Jaffé): Gregor. I Reg. ( MGH Epp. 2, 430 n. XIV 12; CCSL 140A, 1082 n. XIV 12).