Date: 20.11.2026 13:34
Signature: J³ †3187
Pontificate
Bonifatius IV
Criterion: †
Issuer: Bonifatius IV
Type of issuer: papa
Addressee Ethelbertus I rex
Date: 610 febr. 27
Initium: Dum Christianitatis vestrae
Scriptum/Datum line: a. inc. 614 imp. Foca aug. a. imp. eiusdem principis VIII, ind. XIII, tertia d. kal. mart. Athelberti regis regni a. LIII; a. D. inc. 615
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 3187
Jaffé² no.: JE  1998 
Jaffé¹ no.: 1548
Regest: Ethelberto Anglorum (Cantuariorum) regi per Mellitum episcopum Londinensem petenti concedit, ut "in monasterio in Dorovernensi civitate constituto, quod sanctus doctor … Augustinus beatae memoriae Gregorii discipulus s. Salvatoris nomini" consecraverit, et cui ad praesens praesit Laurentius (archiepiscopus Cantuariensis), "licenter per omnia monachorum regulariter viventium habitationem statuat". Decernit quoque, ut ipsi "monachi monachorum gregem sibi associent".
Keywords: Mönche Klöster König Region: Anglia
Comment: Epistolam missam esse adnotat Beda ( J³ *3186). Böhmer Fälschungen duas lineas datationum nuntiat, unam ad a. 614 mart. 1 et alteram ad a. 615, propter Conc. Rom. vero ad a. (610 febr. 27) attribuit; cf. etiam Conte Chiesa loc. cit. Laud. et in Wilhelmi Malmesburien. Gestis pont. Anglorum I c. 21 ( Winterbottom I 42) et in Lanfranci ep. n. 4 (cf. Hiestand/Hirschmann in Angl. Pont. Subsidia I 16 n. 19). Postea verba conficta traduntur, cf. spuria Cantuariensia J³ 2959, J³ †3215, J³ †3246, J³ †3440, J³ †3569, J³ †3835, J³ 7318 et J³ 7767. Levi ratiuncula ducti spuriam hanc bullam Hefele/Leclercq Hist. III 249, suspectam Haddan/Stubbs Councils III 65 censent. Ewald ( JE 1998) hanc spuriam non esse putat. Böhmer Fälschungen 108 epistolam spuriam et 1072 apr. 4–mai. 27 a Lanfranco archiepiscopo Cantuariensi confictam esse censet. Contra Böhmer Brooke Canterbury Forgeries Guernum falsarium huius epistolae nominat. MacDonald Eadmer censet Eadmerum falsarium (saec. XII) esse. De spurio cf. etiam Southern Canterbury Forgeries, qui spurium Lanfranco falsario minime attribuendum putat, quem etiam Conte Chiesa loc. cit. sequitur. Similia verba inveniuntur in Lib. diurn. form. 89 ( Foerster 169), cf. Anton Liber Diurnus 127 adn. 23.
Bibliography
Regest: Conte Chiesa 400 n. †11.
Edition (Jaffé): Conc. Rom. a. 610 ( Mansi Conc. 10, 505; Migne PL 80, 106); Insertum Eadmeri Historiae I ( SS rer. Brit. 81, 20 [fragm.] ad a. 615 et V [ Rule 261]); Insertum Wilhelmi Malmesburien. Gestis pont. Anglorum c. 30 (fragm.) ( Winterbottom I 62); Birch Cartularium Saxonicum I 16 n. 10; Böhmer Fälschungen 145.