Date: 20.11.2026 13:25
Signature: JL 5653
Pontificate
Urbanus II.
Issuer: Urbanus II
Type of issuer: papa
Recipient Gomez episcopus
Place of issuing: Saint-Gilles-du-Gard
Date: 1096 iul. 15
Initium: Postquam apud Neumausum (!) praesidentibus nobis
Scriptum/Datum line: Dat. apud vallem Flavianam in monasterio s. Aegidii id. iul., ind. 4, a. d. inc. 1097, pont. autem d. Urbani pp. II a. 9, p. m. Iohannis S.R.E. diac. card.
Editor: Berger
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: JL  5653 
Jaffé¹ no.: 4232
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Burgos, Episc. Burgos, Episc. n. 20 (Ib. Pont. I 30); Toledo, Archiepisc.; Osma, Episc.; Tarragona, Archiepisc.
Pontificia vol.: Ib. Pont. I   30 n. 20
Regest-P: Urbanus II : litteris mandat ea, quae sibi et quibusdam episcopis concilio Nemausi celebrato (1096 iul. 7-12) de iure suffraganeo Burgensis ecclesiae, de quo controversia inter Bernardum Toletanum archiepiscopum et ( Gomizonem ) Burgensem episcopum orta esset (cf. Burgos, Episc. n. *19), decernenda visa sunt; ex sua et fratrum sibi adstantium discretione ibi praeceptum est, ut Burgensis deinceps episcopus manu tantum Romani pontificis regeretur et ab apostolica sede consecraretur, nisi archiepiscopus Toletanus eum ad se pertinere authentica ratione posset monstrare; interim ille episcopus ab utriusque (et Toletanae et Tarraconensis) metropolis oboedientia et subiectione absolveretur; deinde vero Burgensem episcopum conquestum esse archiepiscopum Toletanum prima definitione (Ricardi) Massiliensis abbatis apostolicae sedis vice in illis partibus fungentis (Burgos, Episc. n. *14) neglecta quandam partem parrochiae Burgensis usurpavisse, nominatim vero villam, quae Fenicularis (Hinojar del Rey) dicitur, Valeranicense monasterium (Berlangas), cellam s. Mariae de Ravenaria (Rabanera del Pinar); de his, quia Burgensis seu Aucensis ecclesiae proprietas essent, archiepiscopum Toletanum consensisse et episcopum Burgensem de dictis possessionibus in praesentia Romani pontificis revestivisse; rogatu Romani pontificis et consentiente episcopo constitutum esse, ut Toletano archiepiscopo monasterium Valeranicense etiamnum usque ad tres annos, villam vero Fenicularem et cellam s. Mariae de Ravenaria tam diu, quam ille Oximensem ecclesiam in manu sua retineret, tenere liceret; de alia parte parrochiae, quam Burgensis episcopus sibi subtractam reclamaverat, archiepiscopum Toletanum eam sibi ab ipso (i. e. Burgensi) sponte refutatam esse asseruisse, cum autem Burgensis episcopus se in eo coactum esse responderit; statutum denique esse hanc causam, "sicut erat, sic esse", donec archiepiscopus refutationem per idoneos testes in audientia apostolica comprobare posset.
Comment: Hanc chartam exemptionis ecclesiae Burgensis variis ex causis notabilem censemus. Iam protocollum eius nec inscriptionem nec salutationem continet. Forma inusitata fortasse ex eo explicari potest, quod ecclesia Burgensis non sola definitione Urbani II, immo vero iudicio plurium episcoporum, qui concilio paucis ante diebus Nemausi celebrato interfuissent, exempta fuit. Documentum itaque non tam privilegium quam 'iudicatum' aestimandum est, cf. Becker Gerichtsurkunden p. 40-42. De ceteris causis in eodem concilio tractatis diplomata simili modo concepta exsistunt (JL. 5654 et 5658, cf. Becker Gerichtsurkunden p. 41 adn. 5). Maxime vero insuetum vel singulare videtur, quod huius chartae contextus nec ulla sanctione nec 'Amen' clauditur. Textus immo aliquorum verborum rasura dirumpitur; in eschatocollo - spatio quamvis sufficienti intermisso - nec rota nec monogramma sed sola datatio privilegiorum invenitur, quam quidem minime Iohannes de Gaeta cancellarius, ut in ea dicitur, scripsit, sed idem anonymus (Lanfrancus notarius sacri palatii?), qui contextum composuerat (cf. Engels Papsttum p. 241; de scriba cf. Santifaller Saggio I 462sq.; Krafft Bene Valete p. 37 cum adn. 44; Dahlhaus Rota oder Unterschrift p. 281 adn. 131). Totum ergo documentum una ex manu conscriptum et quodammodo imperfectum apparet - praesertim quando ei aliam chartam illis diebus ecclesiae s. Saturnini Tolesanae concessam (JL. 5658; 1096 iul. 20) conferas, cui tam rota quam monogrammate ornatae Iohannes Gaetanus non solum 'datum' manu propria sed etiam 'factum' cum nominibus episcoporum, qui in concilio Nemausensi praesentes fuerant, inscripsit (Toulouse, Archives départementales 31 [Haute-Garonne] H 504 n. 1 liasse 3 n. 2). Saec. XIII in. clerici Toletani privilegium exemptionis ecclesiae Burgensis una cum aliis ecclesiae suae concessis ex registro Urbani II partim transscripserunt, cf. PT1 f. 50 = PT2 f. 35’, = PT3 f. 29’ = PT4 f. 29, = Vall. f. 86, quibus in versionibus etiam inscriptio "venerabili fratri Burgensi episcopo eiusque successoribus canonice substituendis" legitur. De hac traditione 'Toletana' cf. Delivré Registres pontificaux p. 130. Quia ergo documentum, quod olim cum serico bullatum erat, iam registro Urbani II inscriptum esse constat, nos authenticum et originale censemus, qua ratione studiis Engels Papsttum p. 241sq.; Becker Gerichtsurkunden p. 40sq.; Dahlhaus Rota oder Unterschrift p. 281 adn. 132 nitimur; aliter Serrano, Mansilla, Garrido Garrido atque Hernández, qui hanc chartam minime originalem sed copiam saec. XII aestimant. Annus incarnationis 1097 in signis chronologicis secundum calculum Pisanum computatus est. Nota etiam, quod secundum hanc chartam ecclesia Burgensis non stabili et firma ratione sed tantum ad interim a cuiuscumque metropolis subiectione exempta est, ea videlicet condicione, ne archiepiscopus Toletanus eam ad suam oboedientiam pertinere in posterum comprobaret (cf. Engels Papsttum p. 243). De lite sequentibus temporibus inter archiepiscopum Toletanum et episcopum Burgensem super iure suffraganeo terminisque ecclesiae Burgensis atque statu exemptionis versa cf. Sandoval Historia f. 45 (reimpr. I 144); Loperráez Corvalán Descripción I 73sq.; Serrano Obispado de Burgos I 351sq.; Vehse Bistumsexemtionen p. 134sq.; Mansilla Iglesia p. 108sq.; Rivera Recio Iglesia I 145. 262sq.; DHEE II 997; Engels Papsttum p. 49. 241-243; Mansilla Obispado p. 304sq.; Gambra Gutiérrez Exención p. 197-200; Mansilla Geografía II 264sq.; Martín Martín Estructuras p. 418sq.; Martínez Díez Iglesia p. 45sq.
Descent
Way of tradition: Original und Kopial
Descent: Orig.: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Volúmenes (vol. 48 f. 37). Copiae et excerpta: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, vol. 71 (Liber privilegiorum ecclesiae Burgensis. Vol. II, saec. XIII [= C]) f. 57' n. 53; Burgos Archivo de la Catedral, vol. 46 f. 145-196 (Memorial de los privilegios apostólicos y reales […], a. 1731) f. 147. 189 (exc. ex C; ad a. 1097); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Índice n. 18 (Compendio de los privilegios ..., a. 1777) f. 31' n. 98 (exc.); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Índice n. 7 (Extracto General de los Papeles del Archivo, 24 vol., a. 1777) vol. XII f. 374' (registratum ex Orig.); vol. XIII f. 129 (registratrum ex C); Toledo Biblioteca capitular, ms. 42-21 (Liber privilegiorum de primatu Toletanae ecclesiae, saec. XIII in.) 1 f. 50 = Toledo Biblioteca capitular, ms. 42-22 (Liber privilegiorum super primatu Toletanae ecclesiae (saec. XIII ante med.) f. 35’, = Madrid BN, Vitr/15/5 (Liber privilegiorum super primatu Toletanae ecclesiae, a. 1253, olim Bibliotheca ecclesiae cathedralis Toletanae ms. 15-22) f. 29’ = Madrid BN, ms. 10040 (Liber privilegiorum super primatu Toletanae ecclesiae, saec. XIV, olim Bibliotheca ecclesiae cathedralis Toletanae ms. 15-23) f. 29, = Roma Biblioteca Vallicelliana, C 23 (Collectio synodorum et epistolarum decretalium sive dogmaticarum summorum pontificum, saec. XVI) f. 91 (olim f. 86), = Madrid BN, ms. 13028 f. 43-76 (Notulae de primatu, nobilitate et dominio ecclesiae Toletanae, saec. XVII?) f. 68 (ex registro domini Urbani secundi in nono libro secunda parte); Pavia Archivio Storico Diocesano, fondo II "Leggi e Atti in serie cronologica", cartella 4, fascicolo 1, unitá 2 (Vescovi di Burgos e di Toledo. Brevi pontifici che li riguardano, saec. XVI ex.-XVII in.) (copia saec. XVI, cf. Hiestand Schätze p. 432sq.); Madrid Biblioteca de la Real Academia de la Historia, sign. 9/820 (= Col. Salazar y Castro M-13, copia saec. XVII) f. 164'; Madrid Biblioteca de la Real Academia de la Historia, sign. 9/1640 (= Col. Salazar y Castro Legajo C, copia saec. XVII) carp. 9 n. 5. 7. 13 (excc.; sign. anterior: Col. Velázquez I n. 8. 10. 16; cf. Vargas-Zúñiga Índice XXX n. 48455 et IL n. 78017. 78019. 78025).
Type of charter: Iudikatprivileg
Bibliography
Edition: Flórez España Sagrada XXVI 464 n. 10 ad a. 1097 = Loperráez Corvalán Descripción III 552 suppl. n. 2 ad a. 1097, = Migne PL 151 col. 471 n. 201. Serrano Obispado de Burgos III 96 n. 44. Mansilla Documentación hasta Inocencio III p. 55 n. 37 (ex Vall. et A). Garrido Garrido Documentación I 120 n. 61.
Regest: Mansilla Documentación Catedral p. 147 n. 4 ad a. 1097. Mansilla Catálogo p. 34 n. 58. Hernández Cartularios p. 483 n. 544. CAHCB Sección Volúmenes I 43 n. 61. CAHCB Sección Libros I 2 n. 7.

Bilder:
05653_10960715_Postquam_apud_Neumausum_PH_GOE.jpg Photographie Original