|
|
| |
| Issuer: |
Gregorius II
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Leo III imperator |
| Date: |
(cr. 729) |
| Initium: |
Τὰ γράμματα τῆς; Litteras vestrae a |
| Editor: |
Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
3737 |
| Jaffé² no.: |
JE
2180
|
| Jaffé¹ no.: |
1672 |
| Regest: |
Leonem III imperatorem
(
Constantinopolitanum) graviter increpat, quod, cum de praeceptis patrum servandis per epistolas saepius promisisset, novissimis litteris (
J³ *3727) imaginum cultum vocaverit idololatriam ad easque evertendas sese converterit; et quod neglecto
Germano patriarcha
Constantinopolitano "improbum illum
Ephesium
Apsimari filium" audiverit. "Scis", inquit "sanctae ecclesiae dogmata non imperatorum esse, sed pontificum; idcirco ecclesiis praepositi sunt pontifices a reipublicae negotiis abstinentes et imperatores ergo similiter ab ecclesiasticis abstineant et, quae sibi commissa sunt, capessant". De universali concilio congregando ei non assentitur. Occidentalium animi illa simulacrorum eversione quantopere percussi sint, depingit. "Testis est Deus", inquit "quascumque misisti ad nos epistolas, auribus cordibusque regum Occidentis obtulimus pacem illorum tibi ac benevolentiam conciliantes. Idcirco etiam laurata tua receperunt, ut reges a regibus honore affici convenit (καθὼς πρέπει βασιλεῦσι τιμᾷν)"; compertis vero ineptiis illis, "proiecta laurata tua conculcarunt et faciem tuam conciderunt, ac delectu habito Longobardi et Sarmatae ceterique, qui ad septemtrionem habitant, miseram Decapolim incursionibus infestarunt, ipsamque metropolim
Ravennam occuparunt, et eiectis magistratibus tuis proprios constituere magistratus, et vicinas nobis sedes regias ipsamque
Romam sic tractare statuerunt, cum tu nos defendere minime possis". Imperatori missum iri, qui ipsum
Constantinopolim deportent, minanti ita respondet: "Non est nobis necesse, tecum in certamen descendere; ad quattuor et viginti stadia secedet in regionem
Campaniae
Romanus pontifex, tum tu vade ventos persequere!". Haec narrat: "Nuper ab interiore Occidente preces illius, quem Septetum appellant accepimus, qui vultum expetit nostrum, ut ad impertiendum ei sanctum baptisma illuc proficiscamur" |
| Keywords: |
Bilderstreit
Primat
Hierarchie
Kaiser
Konzil
Konflikt
griechisch
Region: Byzanz
|
| Comment: |
Michels Echtheit spurium esse censet contra
Caspar Papst Gregor II. 29–31, cf.
Faggiotto Sulla discussa autenticità et
Conte Regesto 46–80. Fidem probat
Grotz Beobachtungen, qui insuper enumerationem indictionum interpolatam esse censet (cf. etiam
Grotz Weitere Beobachtungen). Haec epistola et alia (
J³ †3691), in synodo VII
Nicaena a. 787 relectae sunt. De tempore earum varias viri docti sententias protulerunt, quas indicat
Hefele/Leclercq Hist. III 672 nec non
Chifar Konzil von Nikaia 109–116). Sed cum
Germanus patriarcha iam a sacerdotio depositus sit, ab anno cr. 729 discedere non licet. Quam autem ipse
Gregorius in initio epistolae dicit, indictio XIV cum cetera temporis ratione coniungi non potest. Laud. et in Lib. Pont. (
Duchesne I 409) et in
Hadriani I ep. (J³ 4495). Cf. etiam
J³ 3740 et
Dölger Müller I/1, 148 n. 280g. |
|
|
Bibliography
|
|