Date: 20.11.2026 13:54
Signature: J³ 3898
Pontificate
Gregorius III
Issuer: Gregorius III
Type of issuer: papa
Addressee Antoninus archiepiscopus
Date: (cr. 741)
Initium: Saepius evocatus ut
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 3898
Jaffé² no.: JE  2256 
Jaffé¹ no.: 1738
Regest: Antonino patriarchae Gradensi scribit haec: "Saepius evocatus, ut apostolorum liminibus dilectam fraternitatem tuam cum episcopis, qui sub tua ordinatione consistunt, praesentari (l. praesentare debeas), diversis insurgentibus perturbationibus venire secus eos, dilectissime, innotuisti esse impossibile. Quod quia principalis causa est et prae ceteris salutare fidei christianae, et (l. ut) domum Domini diligentia procuremus. Iuxta quod obsecravit (Liutprandus) rex Longobardorum pro suis archiepiscopis nostros partem, post tertium diem Dominicae resurrectionis, ut etiam ipse cum tuis iter arripias volumus; quia et Venetiarum episcopis ita scripsimus, si valet ad generalitatem exercitum, ut nullius praepediant venire dihortati sumus. In hac enim causa nulla debet intercedere negligentia; quia Deo per omnia, si desides extiterimus, districtam solvemus rationem, beato inquiente apostolo Paulo: Attendite, inquit, vobis et universo gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam suam, quam acquisivit sanguine suo. Proinde, ut ad statutum conveniatis tempus, ex apostolico vigore vestram omnium hortamur fraternitatem. Possumus enim ortam contentionem ab ecclesia Dei expellentes praemia ab aeterno iudice percipere et perpetuam vitam. Deus te incolumen custodiat, dilectissime frater"
Keywords: Langobarden König Region: Italia
Comment: Cf. etiam J³ *3896sq. De traditione cf. Kehr PUU Friaul 262.
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Pontificia vol.: Ital. Pont. VII/2   38 n. 23
Bibliography
Regest: Ital. Pont. VII/2, 38 n. 23.
Edition (Jaffé): MGH Epp. 3, 708 n. 17.

Documents:
ItP_VII_2___27_71__Patriarchatus_Gradensis.pdf#page=12 Regest