Date: 20.11.2026 13:33
Signature: J³ 3968
Pontificate
Zacharias
Issuer: Zacharias
Type of issuer: papa
Addressee Bonifatius archiepiscopus
Place of issuing: ( Roma)
Date: 745 oct. 31
Initium: Cum nobis sanctissimae
Scriptum/Datum line: II kal. nov. imp. aug. Constantino a. XXVII, post cons. eius a. V, ind. XIV
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.: digitale Fassung: Florian Tischler, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 3968
Jaffé² no.: JE  2274 
Jaffé¹ no.: 1749
Regest: Bonifatium archiepiscopum ad impugnanda vitia excitat et "de incursione gentium" in eius plebibus facta consolatur, "quia et Romana civitas ex accidentibus facinoribus sepius est depopulata et tamen omnipotentia sua Dominus ex supernis eam dignatus est" consolari. Acta synodi "apud Francorum provinciam mediantibus Pippino et Carlomanno" habitae probat. Sedem metropolitanam a principibus Francorum Bonifatio in civitate, "quae nuper Agrippina vocabatur, nunc vero Colonia", constitutam confirmat. Ecclesiarum consecrationem et parvulorum baptisma a falsis sacerdotibus "in nomine trinitatis" facta rata manere iubet. Deiectos quosdam sacerdotes a sese absolutos esse negat. Francorum principes per litteras monitos nuntiat, ne "apud palatium regis Francorum" hominibus sacerdotio multatis ecclesiae vel monasteria tribuerentur. Francos, qui censum ecclesiis et monasteriis denegassent, adductos ab eo esse, "ut in vertente anno ab unoquoque coniugio servorum XII denarii reddantur", gaudet, "et dum Dominus donaverit quietem", inquit "augentur (augebuntur) et luminaria sanctorum pro eo, quod nunc tribulatio accidit Saracinorum, Saxonum vel Fresonum". De peracta synodo Romana significat et eius gesta transmittit. A Geoleobo falso episcopo ( Moguntino) Romam venturo se cauturum esse scribit. Monet, ut quotannis in Francorum provincia concilium sua vice habere pergat.
Keywords: Heiden Karolinger Synode Bischöfe Verwaltung Kirchweihe Taufe Strafrecht Besitz Klöster Konzil Region: Germania
Comment: Inserta in Othloh Vita Bonifatii II c. 7 ( MGH SS rer. Germ. 57, 181). Cf. J³ *3960 et J³ *3962sq.
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Pontificia vol.: Germ. Pont. IV   28 n. 68
Bibliography
Regest: Böhmer/Will Reg. Mainz I 13 n. 59; Oediger Reg. Köln I 30 n. 65; Germ. Pont. IV 28 n. 68.
Edition (Jaffé): Bonifatii ep. 60 ( MGH Epp. Sel. 1, 120).

Documents:
GP_IV_Bonifatius__1_38.pdf#page=28 Regest