Date: 20.11.2026 13:31
Signature: J³ 3996
Pontificate
Zacharias
Issuer: Zacharias
Type of issuer: papa
Addressee Bonifatius archiepiscopus
Place of issuing: ( Roma)
Date: 751 nov. 4
Initium: Benedictus Deus pater
Scriptum/Datum line: II non. nov. imp. aug. Constantino a. XXXII, post cons. eius a. XI, ind. V
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.: digitale Fassung: Florian Tischler, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 3996
Jaffé² no.: JE  2291 
Jaffé¹ no.: 1757
Regest: Bonifatium archiepiscopum , qui "propter principalem et humanum favorem gentis Francorum" in eorum conciliis a seductorum quorundam episcoporum et pseudopresbyterorum communione non abstinuerit, pro purgato habet. De episcopis Francorum et de palliis, quae fieri velit, facturum se esse pollicetur. Ad quaestiones per Lullum sibi allatas respondet: 1) de graculis, corniculis, ciconiis, fibris, leporibus, equis silvaticis non edendis; 2) de igne Paschali, candelis, oleo, christallis; 3) de hominibus et equis regio morbo affectis; 4) monacham monachae lavare pedes licere; 5) de "benedictionibus, quas faciunt Galli", damnandis; 6) minorem annis triginta inter sacerdotes esse non licere, at si opus fuerit, maiorem viginti quinque annis licere; 7) de Milone, ne ecclesiis fraudem ferat, adhortando; 8) de lardo "priusquam super fumo siccetur aut igne coquatur" non edendo; "si vero libet" inquit, "ut incoctum manducetur, post Paschali festivitate (sic!) erit manducandum"; 9) de episcopo quodam condemnato; 10) presbyteri et diaconi quo tempore ordinandi sint; 11) de censu ecclesiarum; 12) de presbyteris, qui crimina ante ordinationem commissa celaverint, removendis; 13) intolerabilibus paganorum inimicitiis se subtrahere debere Bonifatium; 14) de episcopis excommunicatis; 15) "de Sclavis christianorum terram inhabitantibus" oportere censum accipi; "si enim" inquit "sine tributo sederint, ipsam quandoque propriam sibi vindicabunt terram, si vero tributum dederint, norunt dominatorem ipsam habere terram"; 16) de figura crucis manu imitanda.
Keywords: Pallium Bischöfe Aberglaube Mönche Zehnt Ordination Disziplin Mission Region: Italia
Comment: Inserta in Othloh Vita Bonifatii II c. 13 ( MGH SS rer. Germ. 57, 195).
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Pontificia vol.: Germ. Pont. IV   35 n. 88
Bibliography
Regest: Böhmer/Will Reg. Mainz I 12 n. 54; Stimming UB Mainz I 5 n. 10; Germ. Pont. IV 35 n. 88.
Edition (Jaffé): Stengel UB Fulda I 32 n. 17; Bonifatii ep. 87 ( MGH Epp. Sel. 1, 194).

Documents:
GP_IV_Bonifatius__1_38.pdf#page=35 Regest