Date: 20.11.2026 13:28
Signature: J³ 4535
Pontificate
Hadrianus I
Issuer: Hadrianus I
Type of issuer: papa
Addressee Carolus I imperator
Date: (788 post ian. 22)
Initium: Meminit vestra a Deo
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 4535
Jaffé² no.: JE  2461 
Jaffé¹ no.: 1891
Regest: Carolum regem Francorum et Langobardorum atque patricium Romanorum, spiritalem compatrem suum, certiorem facit Attonem diaconum, Goteramnum ostiarium, Maginarium abbatem ( s. Dionysii), Iosephum diaconum et Liudericum (comitem), missos eius, quoniam primi duo sine sociis Beneventum, indeque Salernum ad Adalbergam, Arighis ducis viduam, praecurissent, nihil profecisse, imo vero etiam cum postea omnes Beneventum convenissent, Beneventanorum Adalbergaeque insidiis coactos esse, Attone relicto, Valvam fuga se recipere. Addit, a Capuanis quibusdam allatum esse, Attone cum fraudulenta Beneventanorum ad regem epistola digresso, duos imperatoris spatharios cum Siciliae dispositore, Acropoli in Lucania navi egressos, Salernum die 20 m. ian. pervenisse, consilioque ibi cum Beneventanis habito, triduo post Neapolim iter fecisse eoque loco cum Stephano episcopo ( Neapolitano) consultare. Beneventanos id agere videri, ut rem in aestiva tempora trahant. Curet, ut inimicorum consilia confringantur.
Keywords: Krieg König Karolinger Region: Italia
Comment: Cf. et ep. ( MGH Epp. 3, 655 n. 2), in qua Maginarius abbas ( s. Dionysii) de legatione renunciat. Cf. etiam Hack Cod. Carol. 1071. 1078. 1087. De legatis cf. ibid. 987sq. 1005. 1009–1011.
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Pontificia vol.: Ital. Pont. IX   11 n. 18
Bibliography
Regest: Ital. Pont. IX 11 n. 18.
Edition (Jaffé): Cod. Carol. ( MGH Epp. 3, 615 n. 82).

Documents:
Edition
ItP_IX___Benevento__Principatus_Beneventanu__5.pdf#page=7 Regest