|
|
| |
| Issuer: |
Hadrianus I
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Carolus I imperator |
| Date: |
(cr. 791) |
| Initium: |
Dominus ac redemptor |
| Editor: |
Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
4579 |
| Jaffé² no.: |
JE
2483 et JE 2484 et JE 2485
|
| Jaffé¹ no.: |
1902 |
| Regest: |
Carolo regi Francorum et Langobardorum ac patricio Romanorum, spiritali compatri suo, significat missum eius
Angilbertum abbatem (
s. Richarii Centulensis monasterii) et ministrum capellae "capitulare adversum synodum, quae pro sacrarum imaginum erectione in
Nicaea acta est", deferentem, a sese bene receptum esse. Quam synodum permultis patrum locis allatis defendit; haec autem addit: "Nos vero adhuc pro eadem synodo nullum responsum hactenus
imperatori (Constantino VI) reddidimus. Dudum quippe de dioecesi tam archiepiscoporum quam et episcoporum s. cathedralis et
apostolicae Romanae ecclesiae commonentes, quaesivimus restituere eidem s. cath. et
apostolicae Romanae ecclesiae, quae tunc cum patrimoniis nostris abstulerunt, et nec responsum quodlibet exinde dederunt: et in hoc ostenditur, quia ex uno capitulo ab errore reversis, ex aliis duobos in eodem permaneant errore". Imperatorem de eadem re, si rex permittat, iterum admonere vult, "ut" inquit "si noluerit ea sanctae nostrae
Romanae ecclesiae restituere, haereticum eum pro huiusmodi erroris perseverantia esse decernamus". |
| Keywords: |
Karolinger
König
Synode
Bilderstreit
Region: Gallia
|
| Comment: |
Olim ad a. (794), de tempore cf.
MGH Epp. 5, 6 (ad cr. 791 in.) et
Nagel Karl der Große 177 adn. 827 (ad 790 oct.–792 ian.). De re cf.
MGH Conc. 2 Supp. 1, 1–12 et
Nagel op. cit. 170–182. – De traditione cf.
Kehr PUU Rom. Bibliotheken II 59. |
|
|
Bibliography
|
|