| Pontificate |
| Paschalis II. |
|
| |
| Issuer: |
Paschalis II
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Garsia episcopus |
| Place of issuing: |
Benevento
|
| Date: |
1108 nov. 12 |
| Initium: |
Egregias quondam episcopalis dignitatis urbes |
| Scriptum/Datum line: |
Dat. Beneventi p. m. Leonis, R.E. (!) diac. card., 2 id. nov., ind. 1, a. d. inc. 1108, pont. autem d. Paschalis II pp. a. 10. |
| Editor: |
Berger |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé² no.: |
JL
6209
|
| Jaffé¹ no.: |
4609 |
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
Burgos, Episc. Burgos, Episc. n. 45 (Ib. Pont. I 43). |
| Pontificia vol.: |
Ib. Pont. I
43 n. 45
|
| Regest-P: |
Paschalis II
Garsiae
Burgensi episcopo eiusque successoribus etc.: praecipit, ut singuli termini (fusius expressi secundum divisionem, quae apud Husillos facta erat, Burgos, Episc. n. *14), de quibus inter eum et Oximensem episcopum quaestio acta sit, sicut a quibusdam coepiscopis ex mandato suo (Burgos, Episc. n. 40) indagantibus acceperit (Burgos, Episc. n. *43), dispositioni episcopi Burgensis perpetuo subiaceant. Ecclesia enim Aucensis multos per annos a Mauris possessa in Burgensi urbe reparata est, quod iam praedecessor Urbanus (II) privilegio suo (Burgos, Episc. n. 17) confirmavit. Cum Tarraconensis vero metropolis, cuius dioeceseos ecclesia Aucensis fuisse cognoscitur, irruentibus barbaris detrita fuerit, pro singulari Burgensis ecclesiae amore statuit, ut episcopus (Garsia) et successores eius nulli praeter Romanum metropolitano subiecti sint. Et sicut (Garsia) episcopus a praedecessore (Urbano II) in episcopali regimine promotus esse dinoscitur (Burgos, Episc. n. *21), ita omnes successores eius per manum Romani pontificis tamquam speciales Romanae sedis suffraganei consecrentur.
|
| Comment: |
De re cf. Flórez España Sagrada XXVI 222. 238; Loperráez Corvalán Descripción I 89sq.; Serrano Obispado de Burgos I 376; Vehse Bistumsexemtionen p. 134-137; Engels Papsttum p. 253; Servatius Paschalis II. p. 124; Martínez Díez Iglesia p. 50. Fletcher Episcopate p. 204 opinatur Garsiam
Burgensem episcopum tunc in Italia profectum in concilio, quod illis diebus Beneventi celebratum est, praesens fuisse. Cum exemptio ecclesiae Burgensis a. 1096 ab Urbano II ea quidem condicione declarata esset, ut archiepiscopus Toletanus in posterum illam ad suam metropolim pertinere comprobare non posset, ius exemptionis hoc privilegio ab apostolica sede primum ut videtur in perpetuum firmatum est. Charta ipsa ab Equitio, notario sacri palatii, scripta (cf. Krafft Bene Valete p. 53sq.) et in absentia cancellarii Iohannis Gaetani per Leonem, notarium sacri palatii, data est. Bullae plumbeae, quae etiam a. 1777 pendebat (cf. "con sello de plomo" in L f. 1 n. 1), hodie fragmentum solum serici restat.
|
|
Descent
| |
| Way of tradition: |
Original und Kopial |
| Descent: |
Orig.: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Volúmenes (vol. 48 f. 4). Copiae et exerpta: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, vol. 71 (Liber privilegiorum ecclesiae Burgensis. Vol. II, saec. XIII [= C]) f. 59 n. 54a; Burgos Archivo de la Catedral, vol. 46 f. 145-196 (Memorial de los privilegios apostólicos y reales […], a. 1731) f. 189' (exc. ex C); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Índice n. 18 (Compendio de los privilegios ..., a. 1777) f. 1 n. 1 (exc.); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Índice n. 7 (Extracto General de los Papeles del Archivo, 24 vol., a. 1777) vol. I-XXIV passim (registratum ex C); vol. XII f. 373' (registratum ex A); Madrid Biblioteca de la Real Academia de la Historia, sign. 9/1640 (= Col. Salazar y Castro Legajo C, copia saec. XVII) carp. 9 n. 3 (sign. anterior: Col. Velázquez I n. 7; cf. Vargas-Zúñiga Índice IL n. 78015).
|
| Type of charter: |
Feierliches Privileg |
|
|
Bibliography
|
|