| Regest-P: |
Gregorius VII
Adefonso (VI
) regi Hispaniae et episcopis regni illius: recommendat communioni et dilectioni eorum Paulum cognomento Monio episcopum (Vetulae Castellae), qui appellatus ad limina apostolorum (Vetula Castella, Episc. n. *4) Romam pervenit ibique ratione reddita se Romanum ordinem in divinis officiis sicut ceteri Hispani episcopi, qui synodo (sc. illi mense martio Laterani habitae, cf. Burgos, Episc. n. *?5) interfuerant, celebraturum promisit; monet, ut rex episcopum Munionem diligat atque antiquam eius sedem reparet et stabiliat; adicit se, quoniam ad praesens omnia determinari non potuerunt, ipsi episcopo praecepisse, ut ad futuram synodum Romam reverteretur.
|