Date: 20.11.2026 13:25
Signature: Ib. Pont. I 48 n. 58
Pontificate
Paschalis II.
Issuer: Paschalis II
Type of issuer: papa
Addressee Bernardus archiepiscopus
Place of issuing: Benevento
Date: (1115) aug. 19
Editor: Berger (Ib. Pont. I); Domínguez Sánchez/Berger (Ib. Pont. II); digitale Fassung: Sachs/Czerner (Ib. Pont. II)
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: - 
Jaffé¹ no.: -
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Burgos, Episc. Burgos, Episc. n. 58 (Ib. Pont. I 48); Toledo, Archiepisc. León, Episc. León, Episc. (Ib. Pont. II 17 n. 23). v. etiam Sahagún n. 20 (Ib. Pont. II 113).
Pontificia vol.: Ib. Pont. I Ib. Pont. II   48 n. 58 17 n. 23
Regest-P: Paschalis II Bernardo Toletano primati et episcopis, qui Legionensi concilio (a. 1114 oct. 18 celebrato) interfuerunt: praecipit, ut Paschalis electus Burgensis cum electoribus suis nec non nuntiis rationis Toletani primatis usque ad pascha proximum (a. 1116 april. 2) apud apostolicam sedem conveniant ad controversiam de electione Burgensis episcopi canonico iudicio diffiniendam; significat magnam enim perturbationem in Burgensi ecclesia ex eo evenisse, quod archiepiscopus Toletanus eundem Paschalem contra litterarum apostolicae sedis tenorem (Burgos, Episc. n. 55) in episcopum consecravisset, praesertim cum ex litteris populi Burgensis (Burgos, Episc. n. *54) accepisset, quod electio archidiaconi Paschalis non canonica sed furtiva exstitisset et ille homicidii crimine insanus esset; populum Burgensem querelam non parvam habuisse, quod Toletanus archiepiscopus litteris suis (i.e. Paschalis) non acceptis illum contra privilegia Burgensis ecclesiae consecravisset, cum ipsi communi consensu ex monasterio s. Pontii ( Saint-Pons-de-Thomières) fratrem quendam ( Ramirum germanum regis Adefonsi I Aragonensis) in episcopum sibi elegissent. Paschalis II Bernardo Toletano primati et episcopis qui Legionensi concilio (a. 1114 oct. 18) interfuerunt (inter eos fuit Legionensis episcopus Didacus): quoniam cognovit magnam in Burgensi ecclesia perturbationem evenisse, propter electionem sive consecrationem Paschalis archidiaconi, quam ipse Bernardus, contra apostolicarum litterarum tenorem ( Ib. Pont. I 47 n. 55), nimis propere peregit; et quoniam pontifex accepit ex litteris populi Burgensis ( Ib. Pont. I 47 n. *54) quod illius electio non canonica, sed furtiva exstiterit, et quod eius persona homicidii crimine sit insanus, nec parva eorum querela est, quod eum, contra Burgensis ecclesiae privilegia, non acceptis apostolicis litteris, Bernardus consecravit, cum ipsi communi consensu, prout in eorum litteris dicebatur, ex s. Ponti monasterio (Saint-Pons-de-Thomières) fratrem quemdam (infantem Ranimirum fratrem regis Aldefonsi I Aragonum et abbatem s. Facundi, Legionensis dioecesis)in episcopum sibi elegerint; tandem praecipit ut, acceptis a rege certioribus securitatibus, idem archidiaconus Paschalis, cum electoribus suis et ceteris qui eius causam canonice astruant, et cum archiepiscopi Toletani et aliorum episcoporum nuntiis, usque ad proximam Pascham (a. 1116 april. 2) debeant ad praesentiam pontificis convenire.
Comment: De re cf. Rivera Recio Iglesia p. 168sq.; Gregoria Cavero Domínguez El episcopado de la iglesia de León (1087-1205), in: Escritos dedicados a José María Fernández Catón, I (Fuentes y Estudios de Historia Leonesa 100) (León 2004) p. 211. Additamentum (Berger 2013): De traditione in chartulariis Toletanis cf. Delivré Registres pontificaux p. 131. De re cf. Rivera Recio Iglesia de Toledo I 168sq.; Cavero Domínguez El episcopado p. 211. In litteris a. 1115 aug. 15 Dominicum abbati s. Facundi directis (Sahagún n. *19), Paschalis II abbati rogat, ut a. 1116 mart. 4 ad celebrandum concilium Lateranse convenire studeat.
Descent
Way of tradition: Kopial
Descent: Toledo Biblioteca Capitular, ms. 42-21 f. 62’ et ms. 42-23a f. 93’.
Type of charter: Littera, Mandat
Bibliography
Edition: Kehr Gött. Nachr. 1902 [Ältere Papsturkunden] p. 423 n. 3. Mansilla Documentación hasta Inocencio III p. 68 n. 49. Domínguez Sánchez Documentos p. 68 n. 11.
Regest: Hernández Cartularios p. 488 n. 555; Pressutti Regesta I n. 977; Kehr Ältere Papsturkunden p. 423 n. 3; Antolín Catálogo del Escorial I 257; Horn Der Streit um die Primatswürde n. 14; Delivré Les registres pontificaux p. 131.