Date: 20.11.2026 13:25
Signature: Ib. Pont. II 50 n. 116
Pontificate
Urbanus III.
Issuer: Urbanus III
Type of issuer: papa
Addressee Rodericus (I) episcopus; Guilelmus episcopus
Place of issuing: Verona
Date: (1186?) ian. 15
Initium: Cum venerabilis frater
Scriptum/Datum line: Dat. Veronae 18 kal. febr.
Editor: Santiago Domínguez Sánchez/Daniel Berger; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: - 
Jaffé¹ no.: -
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: León, Episc. León, Episc. (Ib. Pont. II 50 n. 116); v. etiam Eccl. cath. n. 53 (Ib. Pont. II 74). Ib. Pont. Lugo, Episc.; Lugo, Sobrado; Compostela, Archiepisc.; Toledo, Archiepisc.; Salamanca, Episc.; Salamanca, Eccl. cath.; Astorga, Eccl. cath.; Oviedo, Episc.; Zamora, Episc.; Zamora, Moreruela.
Pontificia vol.: Ib. Pont. II   50 n. 116
Regest-P: Urbanus III (Roderico ) Ovetensi et (Wilielmo ) Zamorensi episcopis, et abbati de Superado (Sobrado): committit eis iterum, sicut fecit Lucius III (cf. León, Episc. n. 110), causam quae vertitur inter episcopos (Rodericum) Lucensem et (Manricum) Legionensem super possessione archidiaconatus de Triacastella; refert quod nuntii Legionensis ecclesiae proposuerunt in praesentia Lucii III quod, cum Lucensis ecclesia archidiaconatum de Triacastella invasisset, tandem delegata causa (cf. León, Episc. n. 96) (Perto) Compostellano archiepiscopo et (Vitali) episcopo Salamantino et (Lupo) Asturicensi thesaurario, auditis rationibus utriusque partis, ipsum archidiaconatum Legionensi ecclesiae debere restitui iudicarunt (cf. León, Episc. n. *98); quorum sententia, cum fuisset appellatione suspensa (cf. León, Episc. n. *99), licet in commissionis litteris appellationis remedium fuerit interdictum, responsales utriusque partis ad praesentiam pontificis accesserunt (cf. León, Episc. n. *100), et causa ipsa coram Henrico Albanensi episcopo et Bobone s. Angeli diacono cardinali, iterum diutius ventilata (cf. León, Episc. n. *101), Lucius III archidiaconatum Legionensi episcopo decrevit restituendum, et per episcopos Ovetensem et Zamorensem et (Gundisalvum) abbatem de Morerola sententiam plenarie executioni tradendam (cf. León, Episc. n. 104); refert etiam quod, postmodum, episcopus Ovetensis (ac etiam episcopus Zamorensis) cum abbate de Morerola (cf. León, Episc. n. 106), licet eis fecerint archidiaconatum in magna parte restitui, de fructibus tamen ex ipso perceptis, nondum est eis sicut debuit plenarie satisfactum (cf. León, Episc. n. *108); sed episcopus et canonici Lucenses e contra proposuerunt quod possessionem archidiaconatus non violenter, sed per iudices delegatos a sede apostolica habuissent (cf. n. *109), ac propter hoc respondere de fructibus non teneri, et sententiam insuper a iudicibus delegatis latam iniquam fuisse, nec a pontifice denuo fuisse latam sententiam super eodem, ut pars altera proponebat (cf. León, Episc. n. *109). Tandem Urbanus III, sicut fecerat Lucius III, quia nonne utra partium sufficienter instructa venerat ad suam iustitiam prosequendam, causam ipsam, de assensu partium, commisit praesentibus iudicibus, mandans eis ut, partibus ad suam praesentiam convocatis, si eis constiterit sententiam a memoratis iudicibus pro ecclesia Legionense rationabiliter latam, vel post appellationem interpositam partibus in curia praesentibus, sententiam denuo promulgatam ipsam plenarie executioni mandent, et fructus post sententiam memoratam perceptos Legionensi ecclesiae faciant, appellatione cessante, restitui; et postmodum tam de hiis qui percepti ante sententiam perhibentur, quam de proprietate et aliis quaecumque fuerint ab utraque parte proposita iustitiae faciant ipsis partibus plenitudinem exhiberi; mandans quod si Legionensis episcopus legitime citatus sui praesentiam exhibere, et iuri parere contempserit, partem adversam in possessionem absque appellationis diffugio inducant; et si vero altera pars facere id ipsum praesumpserit, ipsam districtione ecclesiastica percellant, quam sine satisfactione congrua nullatenus relaxent.
Comment: Data praesentium litterarum potest locari a. 1186 aut 1187. De tempore, cf. JL. II p. 496. 523, in quo constat Urbanum III esse in Verona in mense ianuario a. 1186 et 1187. Sed notandum est quod in reverso praesentium litterarum annotatum est “anno 1186”, data probabilis. – De re cf. Valiña El camino de Santiago p. 215; Villacorta El cabildo p. 124; Cavero Domínguez El episcopado p. 221; Böhmer-Schmidt n. 471 adn.
Descent
Way of tradition: Original
Descent: Orig.: León Archivo de la Catedral n. 1281.
Seal: Bulla deest, sed filum canapis perdurat.
Measurements: 235 x 180 + 10 mm.
Bibliography
Edition: Valiña El camino de Santiago p. 239sq. (ad ian. 14). Fernández Catón Colección catedral de León V 574–576 n. 1661 (ad. 1186–1187 ian. 14). Domínguez Sánchez Documentos pontificios de León p. 137sq. n. 72.
Regest: García Villada Catálogo p. 157. Böhmer-Schmidt n. 471.