Date: 20.11.2026 13:26
Signature: J³ 4117
Pontificate
Stephanus II
Issuer: Stephanus II
Type of issuer: papa
Addressee Pippinus III rex
Place of issuing: ( Roma)
Date: (757 mart.–apr.)
Initium: Explere lingua excellentissime
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 4117
Jaffé² no.: JE  2335 
Jaffé¹ no.: 1780
Regest: Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, quod ecclesiam Romanam "elapso anno, isto in tempore" accerrime oppugnatam servaverit, gratias copiose agit, eique et filiis atque reginae favorem Dei precatur. Nuntiat, cum Aistulphus "in ipsis diebus, quibus hanc Romanam urbem devastandam profectus est, post anni spatii circulum" obiisset, Desiderium "per manus b. Petri" et per Folradum, Pippini fidelem, Langobardorum regem ordinatum iurasse se residuas civitates b. Petro restituturum: Faventiam, Imolam, Ferrariam, Ausimum, Anconam, Humanam, Bononiam. Quae, ut celeriter sibi reddantur, praecipi a Pippino hortatur. Ducem a "Spoletini ducatus generalitate" constitutum et Beneventanos commendat. Rogat, ut catholicam fidem a Graecis tueatur, quidque sibi cum silentiario convenerit, significet. Georgium episcopum ( Ostiensem) et Iohannem regionarium ac sacellarium suum commendat Wichariumque episcopum (Nomentanum) cito remitti cupit. Addit Optatum abbatem Casinensem repetere monachos cum Pippini fratre in Franciam profectos.
Keywords: König Langobarden Patrimonium Petri Krieg Gesandtschaft Region: Gallien
Comment: Cf. etiam Hack Cod. Carol. 1063. 1075. 1081. De legatis cf. ibidem 1001–1004. 1008.
Bibliography
Edition (Jaffé): Cod. Carol. ( MGH Epp. 3, 504 n. 11).