| Pontificate |
| Gregorius VII. |
|
| |
| Issuer: |
Gregorius VII
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Simeon (II) episcopus |
| Place of issuing: |
Roma
|
| Date: |
1076 mai. |
| Initium: |
Cognitis fraternitatis tuae litteris gaudio |
| Scriptum/Datum line: |
Dat. Romae mense mai., ind. 14. |
| Editor: |
Berger |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé² no.: |
JL
4993
|
| Jaffé¹ no.: |
3742 |
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
Burgos, Episc.Burgos, Episc. n. 10 (Ib. Pont. I 24). |
| Pontificia vol.: |
Ib. Pont. I
24 n. 10
|
| Regest-P: |
Gregorius VII
Simeoni (II)
Hispanorum (i. e. Burgensi) episcopo: litteris eius (Burgos, Episc. n. *9) cognitis respondet, ut decreta a se et Romana ecclesia prolata in peragendis officiis eiusdem ecclesiae inconcussa permaneant; monet, ut lupis gravibus (i. e. haereticis) in se introeuntibus (cf. Act. 20,29) "usque ad sanguinis effusionem" desudans resistat et Romanum ordinem per totam Hispaniam et Galliciam et ubicumque potuerit in omnibus rectius teneri procuret; intimat insuper falsum omnino esse, quod quidam "filii mortis" dicant se a sede apostolica litteras accepisse (cf. Burgos, Clerus et populus n. *1).
|
| Comment: |
De re cf. Flórez España Sagrada III 309; Serrano Obispado de Burgos I 297sq.; O’Callaghan Integration p. 107; Mansilla Reino p. 46; Reilly Kingdom (1065-1109) p. 100; Soto Rábanos Introducción p. 166-172 passim. Probatur his litteris Simeon II
Burgensis episcopus pro accipiendo ritu Romano in regno Adefonsi VI assidue laboravisse, sicut duobus ante annis in concilio quadragesimali Romae celebrato promisisse videtur (cf. Burgos, Episc. n. 5), sed magna ibidem impedimenta repperisse. Nota, quod Gregorius VII
Simeonem II nec Burgensem nec Aucensem, sed "Hispanorum episcopum" appellat, quo modo restaurationem et reconciliationem episcopi Munionis (cf. Burgos, Episc. n. 8), cuius sedes etiam ab antiqua sede Aucensi deducta erat, respexisse videtur.
|
|
Descent
| |
| Way of tradition: |
Kopial |
| Descent: |
Registrum Gregorii VII (Reg. Vat. 2) lib. III n. 18. Insertum et in litteris protonotarii apostolici Guglielmo Sirleto postea cardinalis a. 1563 scriptis (Roma BAV, Vat. lat. 7021 [Collectio Variorum] f. 41), cf. Kehr Gött. Nachr. 1903 p. 20 = Kehr-Volpini IV 20.
|
|
|
Bibliography
|
|