Date: 20.11.2026 13:27
Signature: Ib. Pont. I 164 n. 2
Pontificate
Alexander III.
Issuer: Iacintus diac. card. s. Mariae in Cosmedin et apost. sedis legatus
Type of issuer: legatus
Addressee Andreas (I) abbas
Date: (1173 oct.?)
Initium: Sacrosanctae Romanae ecclesiae consuetudo existit
Editor: Berger
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: - 
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Aguilar de Campóo Aguilar de Campóo n. 2 (Ib. Pont. I 164); Burgos, Episc. n. *122 (Ib. Pont. I 72); Albarracín, Episc.
Pontificia vol.: Ib. Pont. I   164 n. 2
Regest-P: Iacinctus Dei gratia S.R.E. diac. card., apostolicae sedis (Alexandri III) legatus, Andreae abbati et universis canonicis s. Mariae de Agilar Praemonstratensis ordinis: assidentibus P(etro) Burgensi, M(artino) s. Mariae (de Albarracín) episcopis, pluribus abbatibus aliisque viris prudentibus componit litem, quae inter abbatem et conventum ordinis Praemonstratensis ex una parte atque quondam abbatem (eiusdem nominis) Andream et quinque clericos saeculares ipsius ecclesiae ex altera parte vertitur; cum Andreas, quondam abbas, et clerici saeculares conquererentur se laicali potentia ex ecclesia de Aguilar eiectos esse et deinde canonicos Praemonstratenses inibi violenter intravisse, canonici vero Praemonstratenses e contrario se dictam ecclesiam auctoritate Burgensis episcopi, ad cuius iurisdictionem pertineret, legitime possidere monstrarent, concordia talis facta est: abbas et canonici Praemonstratenses ecclesiam de Aguilar, in qua secundum b. Augustini regulam et Praemonstratensium tenorem vivant, deinceps omni pace et quiete possideant. Andreae autem quondam abbati et clericis saecularibus, videlicet Iohanni Martini, Petro Pelagii, Petro Stephani, Dominico Petri, Roderico Roderici, quidam redditus ut solacium usque ad finem eorum vitae praestentur; abbati Andreae insuper pro bono pacis ecclesia s. Cipriani (de Ríofresnos aut de la Nava?) detur.
Comment: Rodríguez de Diego Colección p. 139 etiam hanc chartam in editione eius ‚B’ signatam apographum aestimare videtur, cui, quoniam charta olim sigillata fuit, assentiri nolumus. Sigillum, quod olim pendebat, nunc deest, sed plica perforata exstat. – De re cf. Serrano Obispado de Burgos II 333sq.; Backmund Monasticon III 237sq.; González Reino I 545sq.; Merchán Fernández Orígenes p. 57sq.; López de Guereño Sanz Monasterios II 346sq.; Rodríguez de Diego Colección p. 31. 62. 73. Charta certe a. 1173 mai.-dec., cum cardinalis Iacintus in Castella morabatur, et post electionem Martini episcopi Albarracinensis (ante a. 1173 aug. 29) conscripta est. Verisimiliter haec concordia eodem tempore confirmata est, quo Praemonstratenses de Aguilar ab ipso Iacinto alter privilegium ordinem et possessiones suas confirmans impetraverunt (1173 oct. 19, Aguilar de Campóo n. 1). Cf. etiam Rodríguez de Diego Colección p. 139; González Reino I 380. Ecclesiam s. Cipriani (de Ríofresnos aut de la Nava), quae in hac charta quondam abbati Andreae ut solacium usque ad finem vitae eius conceditur, eandem esse censemus, cuius possessio fratribus Praemonstratensibus in altero privilegio Iacinti expresse confirmatur; Rodríguez de Diego Monasterios p. 442 adn. 14 econtra eam ecclesiam San Cipriano de la Vega fuisse arbitratur. Nota, quod charta sine signis chronologicis mundata est.
Descent
Way of tradition: Original und Kopial
Descent: Orig.: Madrid AHN, Sección Clero, Pergaminos, carp. 1648 n. 3 (olim E-2). Copiae et excerpta: [Olim in archivo ecclesiae de Aguilar conservatum nunc deperditum: Libro nuevo de traslados de privilegios apostólicos y reales f. 1]; Madrid AHN, Secc. Clero, Libros n. 9468 (Diego de Vergara, Libro relación de los bienes y derechos del monasterio …) f. 6 (copia a. cr. 1573-1576); Madrid Biblioteca de la Real Academia de la Historia 9/1092 (= Col. Salazar y Castro O-11: Privilegios varios recojidos por el Conde de Mora) f. 67-90 (Monasterio de Santa María la Real cerca de Aguilar de Campo de la Orden de Premonstense. Capitulo en que contiene el principio y la fundacion de este Monasterio, a. 1594) f. 69’ (copia a. 1594; cf. Vargas-Zúñiga Índice XLI 199sq. n. 66398) = Madrid BN, ms. 2030 (Historia del Monasterio de Sta. María de Aguilar, copiada de la antigua chronica de aquel Monasterio por Antonio Sánchez, saec. XVII) f. 214' (copia saec. XVII) = Madrid BN, ms. 2345 f. 120-171 (Fundación y antigüedades del … Convento de Santa María de Aguilar … sacada fielmente de un Tumbo o Becerro … que llaman la Crónica de la Casa … y añadida por Fray Antonio Sánchez professo de la misma casa. Reducido todo a más distincta forma por Don Hieronymo Mascareñas, saec. XVII) f. 129' (copia saec. XVII); Madrid BN, ms. 704 f. 109-151 (Apographa sumpta ex collectione documentorum ecclesiae de Aguilar, quam Iohannes Ruiz de Ulibarri y Leyba a. 1596 fecit) f. 114' (copia saec. XVIII).
Bibliography
Edition: Noriega Notitiae historicae et collectanea … (Archivo del monasterio de La Vid, ms. 1 f. 17’, saec. XVIII). Noriega Dissertatio p. 112 (editio partialis). Assas Monasterio p. 604 adn. 1 ad a. 1162. Rodríguez de Diego Colección p. 139 n. 36.
Regest: Weiß Legaten .