Date: 20.11.2026 13:28
Signature: Ib. Pont. II 81 n. *8
Pontificate
Coelestinus III.
Criterion: *
Issuer: Coelestinus III
Type of issuer: papa
Date: (1191–1198)
Editor: Santiago Domínguez Sánchez/Daniel Berger; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: - 
Jaffé¹ no.: -
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: San Claudio San Claudio (Ib. Pont. II 81 n. *8); v. etiam Episc. n. *138 (Ib. Pont. II 59); Ib. Pont. Compostela, Archiepisc.; Braga, Archiepisc.; Oviedo, Episc.; Astorga, Episc.; Zamora, Episc.; Salamanca, Episc.; Lugo, Episc.; Regnum Castellae et Legionis.
Pontificia vol.: Ib. Pont. II   81 n. *8
Regest-P: Coelestinus III ratificat litteras indulgentiarum datas per se ipsum (San Claudio n. *3), cum diaconus cardinalis s. Mariae in Cosmedin et legatus apostolicae sedis ( Alexandri III) in Hispania esset, in quibus continebatur quod ipse omnibus vere paenitentibus et confessis qui ad ecclesiam monasterii s. Claudii accesserint, dona sua offerentibus, et simili modo operae ecclesiae benefacientibus, annuatim, decem dies de iniunctis sibi paenitentiis relaxaverat; et in quibus referebat enim quod ipse, praesens in Legionensi urbe, precibus Ferdinandi II regis Legionis, Iohannis Legionensis episcopi, Pelagii abbatis s. Claudii, et Legionensis populi, corpora ss. martyrum Claudii, Lupercii et Victorici, de humili loco quo condita fuerant, (Petro) Compostellano et (Iohanne) Bracharensi archiepiscopis, ( Petro) Ovetensi, ( Arnaldo?) Asturicensi, (Stephano) Zamorensi, ( Petro) Salamantino et (Iohanne) Lucensi episcopis praesentibus, duodecim abbatibus et multa quoque clericorum et laicorum turba circumstantibus, super altare eiusdem ecclesiae devote reposuerat (cf. León, Episc. n. *74).
Comment: De re cf. Risco España Sagrada XXXV 407–409.
Descent
Way of tradition: Erwähnung
Descent: Laud. in inscriptione lapidea, hodie deperdita, usque ad saec. XIX in capella ss. Martyrum monasterii s. Claudii exsistenti.
Bibliography
Regest: Domínguez Sánchez Documentos pontificios de León p. 159 n. 95.