|
|
| |
| Issuer: |
Symmachus
|
| Type of issuer: |
- |
| Place of issuing: |
Roma, S. Pietro
|
| Date: |
(499 mart. 1) |
| Initium: |
(Si quod absit); (Si quis autem) |
| Scriptum/Datum line: |
Post cons. Paulini sub d. kal. mart. in bas. b. Petri |
| Editor: |
Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Anna Bub, Thorsten Schlauwitz |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
1417 |
| Jaffé² no.: |
JK
I 96
|
| Jaffé¹ no.: |
- |
| Regest: |
Synodus
Italorum episcoporum 72 in
basilica b. Petri apostoli a
Symmacho ad id convocata celebratur, ut episcopalis ambitus et confusionis incertus vel popularis tumultus, tempore ordinationis ipsius exortus, in futurum possit amputari. Itaque de "
Romani episcopi ordinatione" statuunt: 1) "Ut si presbyter aut diaconus aut clericus, papa incolumi et eo inconsulto, aut subscriptionem pro
Romano pontificatu commodare, aut pittacia promittere, aut sacramentum praebere tentaverit, aut aliquod certe suffragium polliceri, vel de hac causa privatis conventiculis factis deliberare atque decernere, loci sui dignitate atque communione privetur"; "pari severitate feriendo" eum, "qui hoc, vivo … pontifice, quolibet modo fuerit ambisse convictus, aut certe tentasse; omnibus pariter huius culpae reis anathematis poena plectendis". 2) "Si … transitus papae inopinatus evenerit, ut de sui electione successoris … non possit ante decernere, siquidem in unum totius inclinaverit ecclesiastici ordinis electio, consecretur electus episcopus". Discrepantibus sententiis pars maior vincat. 3) Huius legis violatores qui indicaverit, praemio donetur. 4)
Laurentius (antipapa) remotus a
Symmacho episcopus
Nucerinus constitutur. |
| Keywords: |
Synode
Wahlverfahren
Region: Roma
|
| Comment: |
Actorum synodalium c. 4 et transcriptionis c. 5 (
Thiel Epistolae I 646sq.) extant sub
Symmachi nomine in Coll. Taurin. (
Pflugk-Harttung Acta II 404 n. VI). De re cf.
Borgolte Petrusnachfolge 63sq. et
Wirbelauer Zwei Päpste 13sq. |
|
|
Bibliography
|
|