|
|
| |
| Issuer: |
Paulus I
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Pippinus III rex |
| Date: |
(764–766) |
| Initium: |
Votiva cordis nostri |
| Editor: |
Bearbeiter: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz; digitale Fassung: Florian Tischler, Thorsten Schlauwitz |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
4186 |
| Jaffé² no.: |
JE
2364
|
| Jaffé¹ no.: |
1816 |
| Regest: |
Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, suo spiritali compatri, nuntiat litteras eius, quas
Petrus notarius regionarius et
Iohannes mansionarius confessionis
basilicae b. Petri, missi sui, et
Wulfhardus sociique, missi eius, attulissent, "in conventu consacerdotum suorum et cleri atque cuncti laicorum ordinis coetu" recitatas esse. Amorem eius in
b. Petrum nec persuasionibus nec promissis victum amplissimis verbis collaudat. Sperat fore, ut in sacerdotum optimatumque conventu legatis Graecis, qui cum suis regiisque nuntiis in
Franciam pervenerint, ex ecclesiae atque fidei orthodoxae usu respondeatur.
Georgium episcopum (
Ostiensem) et
Petrum presbyterum, ut in
Francia retineat, iam iterum concedit.
Desiderium regem (Langobardorum)
Romae nuper fuisse sibique
Saxulum puerum fugitivum reddidisse narrat. Cum quo quid sibi de "iustitiis inter partes perficiendis" convenerit, significat; ac de
Beneventanis et
Tuscanensibus plene sibi satisfactum esse scribit, partimque etiam de
ducatu Spolentino. Gratias agit, quod
Desiderium admonuerit, ut a
Neapolitanis et
Caietanis patrimonium sibi restitui, episcoposque
Romam consecrandi causa mitti cogeret. |
| Keywords: |
Gesandtschaft
Langobarden
König
Patrimonium Petri
Region: Italien
Region: Gallien
|
| Comment: |
Olim ad a. 764 ex.–766 ex.
Kehr Chronologie 157 hanc epistolam a. 765 ex.,
McCormick Textes 116–126 a. 766 ex. adscribunt. Cf. etiam
Hack Cod. Carol. 1066. 1076. 1084. De legatis cf.
ibid. 1008. 1016. 1024sq. |
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Pontificia vol.: |
Ital. Pont. VIII
67 n. 27
|
|
Bibliography
| |
| Regest: |
Ital. Pont. VIII 67 n. 27. |
| Edition (Jaffé): |
Cod. Carol. (
MGH Epp. 3, 547 n. 37). |
|
| Documents: |
| ItPont_VIII____62_69__Campania.pdf#page=6 |
Regest |
|
|
|
|