| Pontificate |
| Eugenius III. |
|
| |
| Criterion: |
*†? |
| Issuer: |
Eugenius III
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Lezenius abbas |
| Place of issuing: |
Roma
|
| Date: |
(1149-1150 febr.) |
| Editor: |
Berger |
|
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
Cordovilla Cordovilla n. *†?3 (Ib. Pont. I 177). |
| Pontificia vol.: |
Ib. Pont. I
177 n. *†?3
|
| Regest-P: |
Eugenius III
anno quinto pontificatus sui domui s. Eugeniae (de Cordovilla) privilegium dat et plurimas reliquias auctorizat, quas
Lezenius
abbas de Roma et aliis locis ad ecclesiam s. Eugeniae attulit (cf. Cordovilla n.*†?1).
|
| Comment: |
Aestimaverunt quidam viri docti praefata documenta ea esse, quae Petrus abbas s. Eugeniae apud iudices Fredinandi III regis a. 1222 in causa inter monasterium s. Mariae de Aguilar et ecclesiam suam super hereditate in Cordovilla orta exhibuit, quae vero in iudicio ut falsa refutata sint. Cf. Menéndez Pidal Cid 7II 848; Colin C. Smith Per Abbat and the Poema de Mio Cid, in: Medium aevum 42 (1973) 1-17; Rodríguez de Diego Colección p. 106 n. 343; Montaner Ficción p. 335sq. – Tempus privilegii suppositi, videlicet „anno quinto pontificatus“, solo in spurio Adefonsi VI regis commemoratur (Gambra Alfonso VI. Colección p. 58). Anno quinto pontificatus sui Eugenius III profecto Romae aut in viciniis morabatur (cf. JL. II p. 61-65). Sed cum documentis authenticis careamus, valde dubitamus, utrum privilegium Eugenii III re vera exstiterit. – Legitur in documentis, quae diximus, etiam Fulcherium patriarcham Hierosolymitanum (a. 1146-1157) ecclesiae de Cordovilla quasdam reliquias confirmavisse.
|
|
Descent
| |
| Way of tradition: |
Erwähnung |
| Descent: |
Laud. in variis documentis spuriis sive interpolatis, videlicet a) in charta spuria Adefonsi VI a. 1075; b) in documento institutionis et consecrationis ecclesiae s. Eugeniae a. 1118 dato; c) in charta Petri Didaci (proprietarii) s. Eugeniae a. 1147 data d) in confirmatione Adefonsi VII a. 1148 data.
|
|
|
Bibliography
|