Date: 20.11.2026 13:21
Signature: JL †3720
Pontificate
Johannes XIII.
Issuer: Johannes XIII.
Type of issuer: papa
Addressee Boleslaus I dux; Boleslaus II dux
Place of issuing: Roma
Date: (967? - ante 972 sept. 6)
Initium: Iustum est benivolas
Editor: Bohemia Pont.: Koenighaus
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: JL  †3720 
Jaffé¹ no.: CCCLXX
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Praha, Episc. Praha, Episc. n. †?1 (Boh. Pont. 71); Bohemia, Duces ac reges n. *†?2 (Boh. Pont. 39); Praha, Eccl. cath. n. †?1 (Boh. Pont. 109); Praha, Sv. Jiří n. *†?2 (Boh. Pont. 115).
Pontificia vol.: Boh. Pont.   71 n. †?1
Regest-P: Iohannes XIII Bolezlao (I aut II ) duci catholicae fidei alumno: refert de relativa eius (i.e. germana soror) nomine Mlada, quae et Maria, quae inter ceteras petitiones extulerit ex parte eius preces, scilicet ut apostolico assensu in principatu eius liceret fieri episcopatum; quod laeto animo suscipiens annuit statuens, ut ad ecclesiam s. Viti et s. Wencezlai martyrum fiat sedes episcopalis, ad ecclesiam vero s. Georgii martyris sub regula s. Benedicti et oboedientia abbatissae Mariae constituatur congregatio sanctimonialium; mandat ei, ut non secundum ritus aut sectam Bulgariae gentis vel Ruziae aut Sclavonicae linguae, sed magis sequens instituta et decreta apostolica unum potiorem totius ecclesiae ad placitum eligat in hoc opus clericum, latinis adprime litteris eruditum.
Comment: Privilegium - verisimile spurium - Iohannis XIII, quod solum in Cosmae opere reperimus, recentiores auctores vero e Cosma exscripsisse videntur, cf. Max Dvořák O listině papeže Jana XIII. v kronice Kosmově, in: Sitzungsberichte der königl. böhm. Gesellschaft d. Wissenschaften. Philos.-histor.-philolog. Klasse Jg. 1899 (Prag 1900) č. XII (p. 1-5); Naegle Kirchengeschichte I 2, 390-403 et Stasiewski Untersuchungen p. 122-126 (cum operibus laud.) et nuper Rostislav Nový K zakládaci listině (1993); Jiří Veselský K pravosti listu Jana XIII. v Kosmově kronice [Zur Echtheit der Urkunde Johannes‘ XIII. in der Chronik von Kosmas], in: Listy filologicke 111 (1988) 76-82 et Böhmer-Zimmermann l.c. De fundatione episcopatus Pragensis cf. Naegle Die Gründung des Bistums Prag, in: Deutsche Arbeit 9 (1910) 395-427; idem Kirchengeschichte I 2, 385-517; Zdeněk Fiala Dva kritické příspěvky (1962) p. 56-63 et novissime Třeštík Gründung (2000) p. 407-410; idem K založení (2004); Kalhous Záhadné počátky (2004) atque van Eickels Bistumsgründungen p. 51-53. Třeštík Gründung (2000) p. 407 fundationem episcopatus Pragensis Ottoni I vel II imperatori attribuendam esse denuo negavit eamque omnino Boleslao I soli adiudicavit ( Žemlička Čechy p. 23 eam Boleslao II adscribit). Van Eickels l.c. vero traditae opinioni de artius cooperantibus imperatore/imperatoribus et duce Bohemorum in episcopatum in Bohemia promovendum adhaeret. Ista opinio cum rationibus illius temporis melius congruere videtur, cum sola incursio Boleslai Wolfgangum episcopum Ratisponensem vix ad cessionem partis territorii dioeceseos suae admovisset. Etiam papa solus facultatem ad territorium episcopatus Ratisbonensis dividendum non possidebat. At imperatori fundationi novi episcopatus in sede Pragensi benevolo Wolfgangus nuper investitus hoc vix denegare potuit. Qua de causa sententiae Třeštikianae de parva auctoritate imperatorum in rebus Bohemicis, quae in permultis locis operum suorum de historia Bohemiae tractantium sustinet (novissime in: Europas Mitte um 1000. Bd. 1 [Stuttgart 2000] p. 407-410), reiciendae sunt. Etiam Hledíková in: Bistümer p. 575 Boleslaum II Bohemorum ducis, Ottonem I imperatorem et Iohannem XIII in episcopatu Pragensi condendo pari opera egisse minime negat.
Descent
Descent: Insert. in Cosmae Chron. I 22 ad a. 967 (ed. Bretholz p. 43; ed. Emler in Font. rer. Bohem. II 36); apud Annalistam Saxonem (ed. Waitz in Mon. Germ. Script. VI 619, ed. Nass ibid. XXXVII 208), in Pulkavae Chron. ( Font. rer. Bohem. V 24) et in Johannis de Marignola Chron. (ed. Emler in Font. rer. Bohem. III 532). – Laud. etiam in Auctario Altahense. ad a. 967 (ed. A. Hofmeister in Mon. Germ. Script. rer. Germ. XLV 482), in Annalibus Osterhovensibus (ed. W. Wattenbach in Mon. Germ. Script. XVII 539), in Canonici s. Blasii Brunsvicensis Chron. Boemorum ad a. 967 (ed. O. Holder-Egger in Mon. Germ. Script. XXX 38), in Johannis Neplachonis Chron. ad a. 967 (ed. J. Emler in Font. rer. Bohem. III 463), in Johannis de Marignola Chron. (ed. Emler in Font. rer. Bohem. III 595)
Bibliography
Edition: Joannes Mabillon Acta Sanctorum ordinis S. Benedicti saec. V (Lutetiae Parisiorum 1672) 833; Goldast Commentarii de regni Bohem. juribus. Appendix col. *249 n. 4 (transl. germ. ibid. t. II: Beylagen p. 170 n. 2); Lünig Cod. Germ. dipl. I I 953. Bullarium Romanum ed. Cocquelines (Romae 1739) I 267 = Migne PL 135, 997 n. 32 = Bullarium Romanum Taurinense ed. Tomassetti (Augustae Taurinorum 1857) I 425. Balbinus Miscellanea I 6, 8 n. 5. Lünig Cod. Germaniae dipl. I 954. Dobner Annales IV 164. Boczek Cod. dipl. Morav. I 86 n. 108. Ginzel Anhang p. 79. Jireček Cod. juris Bohemici I 13. Bil’basov Kirill’ i Mefodij I 155 n. 21 = Teodorov-Balan Kiril i Metodi II 232 n. 5. Friedrich Cod. dipl. Bohem. I 342 n. 371. Dvornik Making p. 75 adn. 92. Magnae Moraviae Font. III 272 n. 130. Kaiser Gründung p. 12. Magnae Moraviae Font. III 272 n. 130 (fragm.). Zimmermann Papsturkunden 355 n. †181. Třeštík Slawische Liturgie p. 232 adn. 149.
Regest: Lünig Cod. Germ. dipl. I 954; Georgisch Regesta p. 249 n. 28; Erben Regesta I 29 n. 67. Bil’basov Kirill’ i Mefodij I 40 n. 25. Gombos Catalogus II 1334 n. 3199. Swinarski Herrschen p. 417 n. 130. Böhmer-Zimmermann n. †427.