Date: 20.11.2026 13:39
Signature: J³ *1790
Pontificate
Silverius
Criterion: *
Issuer: Silverius
Type of issuer: papa
Date: (537)
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Benedict Rebohl, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 1790
Jaffé² no.: JK  *904 
Jaffé¹ no.: 585
Regest: Vitigi Gothorum regi Romam obsidenti haec mandasse fertur: "Veni ad portam, quae appellatur Asinaria, iuxta Lateranis, et civitatem tibi trado et Belisarium patricium".
Keywords: Region: Roma
Comment: De hac epistola ita tradit Lib. pont. ( Duchesne I 292; Mommsen 146): "Exierunt quidam falsi testes et dixerunt: Quia nos multis vicibus invenimus Silverium papam scripta mittentem ad regem Gothorum: Veni etc."; Liberatus: "Fertur autem Marcum quemdam scholasticum et Iulianum quemdam praetorianum fictas de nomine Silverii composuisse litteras regi Gothorum scriptas, ex quibus convinceretur Silverius Romanam velle prodere civitatem". Nec Procopii De bello Goth. I c. 25 refert quidquam, nisi in suspicionem proditionis cecidisse Silverium: "Ὑποψίας δὲ ἐς Σιλβέριον … γεγενημένης, ὡς δὴ προδοσίαν ἐς Γότθους πράσσει"; sed Marcellini comitis Chron. his utitur verbis: "Cui ( Vitigi) tunc faventem papam Silverium" etc.
Bibliography
Edition (Jaffé): Liberati Breviarium ( ACO II/5 136); Marcellini comitis Chron. a. 537 ( MGH Auct. ant. 11, 105).