Date: 20.11.2026 13:39
Signature: J³ 1960
Pontificate
Pelagius I
Issuer: Pelagius I
Type of issuer: papa
Addressee Narses patricius
Date: (559 mart.–apr. 16)
Initium: Promiseratis de illo; Erigite ergo animum; (Nam de Liguribus)
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 1960
Jaffé² no.: JK  1019 
Jaffé¹ no.: 680
Regest: Narsetem patricium obsecrat, ut animum erigat ad schisma resecandum, "quia" inquit "sicut de pacata per vos ecclesia merces vos adeo maxima ab omnipotenti Deo prosequitur, ita si, quod absit, dissimulantibus vobis aut negligentibus schisma remanserit, peccatum incurritis, quia cum possitis emendare perperam … dispicitis". Praesertim rationem et potestatem ei esse reprimendi Liguriae, Venetiae et Istriae episcopos, ne diutius in contemptum apostolicarum sedium de sua rusticitate gloriarentur. Si illi de iudicio universalis synodi, quod Constantinopoli per primam nuper indictionem (a. 553) actum sit, forte moti fuissent, Romam ad accipiendam rationem venire debuissent. Huiuscemodi homines principali vel iudiciali auctoritate conprimendos esse, quia regulae patrum constituant, ut schisma facientes excommunicentur et si forte et hoc contempserint, per potestates publicas opprimantur.
Keywords: Region: Italia
Comment: Olim ad a. (558 sept.–560), de tempore cf. Pelagii I Epp. ( Gassó/Batlle). Fragmentum legitur in Andreae Danduli Chron. V c. 10 19 ( RIS NS 12/1 91). Cf. Ital. Pont. VI/1 31 n. 17 adn.
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Pontificia vol.: Ital. Pont. VI/1   3 n. 3
Bibliography
Regest: Ital. Pont. VI/1 3 n. 3.
Edition (Jaffé): Pelagii I Epp. ( Gassó/Batlle 159 n. 60); Migne PL Suppl. 4, 1304. - Can: Anselmi Coll. can. VI c. 182; Bonizonis Liber VII c. 23; Gratiani Decr. C. XXIII q. 5 c. 43.