|
|
| |
| Issuer: |
Cornelius
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Fabius episcopus |
| Date: |
(251) |
| Initium: |
Ἵνα δὲ γνῷς; Ut autem scias |
| Editor: |
Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Anna Bub, Thorsten Schlauwitz |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
211 |
| Jaffé² no.: |
JK
106
|
| Jaffé¹ no.: |
8 |
| Regest: |
Fabio episcopo
Antiocheno scribit de schismate post electionem suam
Romae exorto.
Novatum presbyterum
Carthaginiensem cum quinque sociis
Romam venientem discordiam ecclesiae intulisse, sed non potuisse
Moysem confessorem tunc in carcere degentem sibi conciliare, sed illum falsitatem eius agnoscentem a communione eius se separasse. Sed paulo post (mortuo
Moyse)
Novatianum
Novati amicum alios confessores,
Maximo,
Urbano,
Sidonio ac
Celerino nomine, ad partes suas duxisse, quos autem paulo post destituisse ab eo et publice doluisse, quod inducti aliquando temporis spatio ab ecclesia recesissent. Sed contra iurandum
Novatianum subito prodiisse eique tres episcopos, ex "exigua et vilissima
Italiae parte" arcessitos,
Romae manus imposuisse; quorum unum quidem ad ecclesiam postea rediisse, reliquis vero successores a se datos esse. Qui episcopi
Romae congregati
Novatianum damnaverint, quique huic sententiae per litteras accesserint, nuntiat. Memorat etiam in ecclesia catholica esse presbyteros 46, diaconos 7, subdiaconos 7, acolythos 42, exorcistas, lectores, ostiarios 52, viduas cum θλιβομένοις amplius 1500. |
| Keywords: |
Schisma
Ämter
Bischöfe
Gegenpapst
Apostaten
Häresie
Region: Oriens
|
| Comment: |
Fragmenta. Laud. et in Hieronymi De vir. illustr. c. 66 (
Barthold 222), qui notat
Cornelium quattuor epistolas ad
Fabium
Antiochenum scripsisse. Cf. Vetustissimae epp. (
FChr 58/1, 54). |
|
Bibliography
| |
| Edition (Jaffé): |
Insertum in Eusebii Hist. eccl. VI c. 43 (
SC 41,154). |
|
|