|
|
| |
| Issuer: |
Gregorius I
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Mauricius imperator Byzantinum |
| Place of issuing: |
(
Roma) |
| Date: |
595 iun. (1) |
| Initium: |
In serenissimis iussionibus |
| Scriptum/Datum line: |
[kal.] iun., ind. XIII |
| Editor: |
Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
2417 |
| Jaffé² no.: |
JE
1359
|
| Jaffé¹ no.: |
990 |
| Regest: |
Mauricio imperatori stomachose rescribit, quod ipsum velut
Ariulfi astutia deceptum "fatuum" seu simplicem appellaverit, id falsum non esse. "Ego enim" inquit "si fatuus non fuissem, ad ista toleranda, quaequae inter Langobardorum gladios hoc in loco patior, minime venissem". Sibi, quam
Nordulfo et
Leoni, minorem fidem haberi dolet. "Dumque meis suggestionibus in nullo creditur, vires hostium immaniter excrescunt". Quantula malorum consolatio ab imperatore praebeatur, indicat. Miserias suas sic enumerat: "Primum quod mihi pax sumpta est, quam cum Langobardis in
Tuscia positis sine ullo reipublicae dispendio feceram. Deinde corrupta pace de
Romana civitate milites ablati sunt …; et ut
Perusia teneretur,
Roma relicta est. Post hoc plaga gravior fuit adventus
Agilulfi, ita ut oculis meis cernerem
Romanos more canum in collis funibus ligatos, qui ad
Franciam ducebantur venales. Et quia nos, qui intra civitatem fuimus, … manus eius evasimus, quaesitum est, unde culpabiles esse videremur, cur frumenta defuerint, quae in hac urbe diu multa servari nullatenus possunt". Denique se "plus de venientis Iesu misericordia", quam de imperatoris iustitia praesumere profitetur. |
| Keywords: |
Kaiser
Region: Byzanz
|
| Comment: |
Hanc epistolam iul. ex. vel aug. in. scriptam esse contendit
Weise Italien 193 adn. 98. De tempore cf. et CCSL. |
|
|
Bibliography
|
|