Date: 20.11.2026 13:36
Signature: J³ 2607
Pontificate
Gregorius I
Issuer: Gregorius I
Type of issuer: papa
Addressee s. Eulogius I patriarcha
Date: 598 iul.
Initium: Communis filius praesentium
Scriptum/Datum line: m. iul., ind. I
Editor: Markus Schütz at al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 2607
Jaffé² no.: JE  1518 
Jaffé¹ no.: 1150
Regest: Eulogio episcopo Alexandrino de valetudine queritur. Haereticorum Alexandrinorum correctione gaudet. Nuntiat de Augustino monasterii sui monacho ad Anglorum gentem misso. "Qui" inquit "data a me licentia a Germaniarum episcopis episcopus factus cum eorum quoque solaciis ad praedictam gentem in finem mundi perductus est … In sollemnitate autem dominicae nativitatis, quae hac prima indictione transacta est (597 dec. 25), plus quam decem milia Angli ab eodem nuntiati sunt fratre et coepiscopo nostro baptizati". De Eudoxio haeretico se ab eo informatum esse gratias agit. De erroribus in ecclesia Constantinopolitana nunc vigentibus sententiam eius laudat. Reprehendit eum, quod in epistola ad sese missa his verbis: "Sicut iussistis" usus sit. "Non ergo iussi" inquit, "sed quae utilia visa sunt, indicare curavi". Et improbat, quod ipsum universalem episcopum appellaverit.
Keywords: Häresie Mission Ostkirche Region: Aegypten
Comment: Cf. J³ *2538 et J³ *2583.
Bibliography
Edition (Jaffé): Gregor. I Reg. ( MGH Epp. 2, 30 n. VIII 29; CCSL 140A, 550 n. VIII 29).