Date: 20.11.2026 13:50
Signature: J³ 1959
Pontificate
Pelagius I
Issuer: Pelagius I
Type of issuer: papa
Addressee Valerianus patricus
Date: (559 mart.–apr. 16)
Initium: Relegentes autem exemplaria; Istud est quod; (Sed nec licuit); (Nec licuit alicui)
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 1959
Jaffé² no.: JK  1018 
Jaffé¹ no.: 680
Regest: Valeriano patricio scribit, relectis eius litteris ad Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum directis mirari se, quod in revocatione excommunicationis contra Iohannem patricium promulgatae istius correctionem videat; immo gratulandum esse Iohanni, quod sic a contagione schismaticorum liberatus sit. Iterum postulat, ut illum Paulinum pseudoepiscopum et illum Mediolanensem episcopum, quorum alter alterum contra canones consecraverit, ad clementissimum principem sub digna custodia dirigat. Monet, ut nemo christianorum ad illorum communionem accedere debeat. Iubet, ut episcopi illarum partium de causa damnationis trium capitulorum dubitantes a sede Romana rationem requirant. Synodum de hac re nullo modo congregandam esse, quia nulli permittant canones, post universalem synodum et post iudicium prope quattuor milia episcoporum iterum contentiones in medium revocare. Eadem de causa non licere ulli particularem synodum convocare, sed, quotiens aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascatur, ad recipiendam rationem hi aut sponte ad apostolicam sedem conveniant aut, si forte obstinati et contumaces exstiterint, aut attrahi ad salutem eos necesse esse aut secundum canones per saeculares opprimi potestates.
Keywords: Bischöfe Region: Italia
Comment: Fragmenta. Olim ad a. (558 sept.–560), de tempore cf. Pelagii I Epp. ( Gassó/Batlle). Cf. J³ *1957 et J³ 1961. De Valeriano patricio cf. Pelagii I ep. 134 adn.
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Pontificia vol.: Ital. Pont. VI/1   31 n. 17
Bibliography
Regest: Ital. Pont. VI/1 31 n. 17.
Edition (Jaffé): Pelagii I Epp. ( Gassó/Batlle 155 n. 59); Migne PL Suppl. 4, 1303. - Can: Coll. Brit. 553 n. 46 et 47; Deusdedit Coll. can. I c. 182; Gratiani Decr. C. XI q. 1 c. 20 et D. 17 c. 5.