Date: 20.11.2026 13:50
Signature: J³ ?3238
Pontificate
Honorius I
Criterion: ?
Issuer: Honorius I
Type of issuer: papa
Addressee episcopi per Venetiam sive Istriam constituti
Date: 628 febr. 18
Initium: Quicquid ad ea; (Et suademus); (Suademus et decretales)
Scriptum/Datum line: Dat. XII kal. mart., regnante Heraclio a. XVIII.
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 3238
Jaffé² no.: JE  2016 
Jaffé¹ no.: 1562
Regest: Episcopis per Venetiam sive Istriam constitutis ita scribit: "Quicquid ad ea, quae per clericos Gradensis ecclesiae nobis scripta sunt, fraternitati vestrae censuimus respondendum, quibus paenis quibusque interdictionis canonicae aculeis Fortunatum (episcopum Gradensem) olim sacerdotio exuendum decrevimus et feriendum, et nunc iterato paginalis auctoritatis decreto eius perfidiam innodantes damnamus. Oportuit igitur fraternitatem vestram ea ipsa nobiscum sentire et gratias Deo omnipotenti peragere, quia lupum ovili pelle fucatum e medio gregis Dei iuxta perfidiam sui meriti in praecipitium erroris abiecit; quatenus ne is, qui diu saeviens subinductam hypocrisim videbatur occulte medulitus latitare, in baratrum suae caecitatis corruens, latere potuisset et gregem Dei sicut antea dente perfido sauciare. Gaudendum est igitur et vehementer laetandum, quia unius ruina omnium sunt aedificata ac restaurata constantis fidei documenta." Commendat praeterea Primogenium subdiaconum et regionarium sedis Romanae missum, ut deiecto Fortunato "Gradensi ecclesiae episcopali ordine cum pallii benedictione" consecraretur. Addit de nuntiis ad ( Arioaldum) Langobardorum regem missis, qui "eundem Fortunatum, uti relicta ab eo republica ad gentesque prolapsum et abnegata concordiae unitate Deo rebellem et perfidum necnon res, quascumque secum aufugiens abstulisse monstratur, expetere et repetere non moretur".
Keywords: Pallium König Gerichtsbarkeit Langobarden Region: Italia
Comment: Laud. et in epitaphio Honorii ( Grisar Analecta Romana I 125). Hanc epistolam spuriam esse censent Silva-Tarouca Nuovi studi 46 et CPL n. 1726 contra Ewald ( JE 2016), Gundlach ( MGH Epp.), Kehr ( Ital. Pont.) et alios, cf. etiam Conte Chiesa loc. cit. – Laud. et in Chron. patr. Gradensium c. 6 ( MGH SS rer. Lang. 394; FSI 9, 10).
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Pontificia vol.: Ital. Pont. VII/2   33 n. 8
Bibliography
Regest: Kos Gradivo I 198 n. 157; Ital. Pont. VII/2, 33 n. 8; Conte Chiesa 409 n. 49; CPL 1726.
Edition (Jaffé): Kandler Cod. dipl. Istr. I 69 n. 30; MGH Epp. 3, 694 n. 3; Insertum Andreae Danduli Chron. VI c. 7 ( RIS NS 12/1, 93).