Date: 20.11.2026 14:01
Signature: J³ 3301
Pontificate
Iohannes IV
Issuer: Iohannes IV
Type of issuer: papa
Addressee Constantinus III imperator
Date: (641 ian. 11–apr. 23)
Initium: Dominus qui dixit
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 3301
Jaffé² no.: JE  2042 
Jaffé¹ no.: 1583
Regest: Constantino III imperatori ( Constantinopolitano), Heraclii filio, significat vehementer commotum esse Occidentem litteris Pyrrhi patriarchae Constantinopolitani circummissis, in quibus is novam haeresim auctoritate Honorii I firmare conetur. Affirmat haec: "Decessor meus docens de mysterio incarnationis Christi dicebat non fuisse in eo, sicut in nobis peccatoribus, mentis et carnis contrarias voluntates; quod quidam ad proprium sensum convertentes divinitatis eius et humanitatis unam eum voluntatem docuisse suspicati sunt. Denique orthodoxi patres … sicut utrasque naturas, ita et voluntates ac operationes Christi docere concordi praedicatione monstrantur". Petit, ut tollatur charta "locis publicis suspensa, in qua sacerdotes subscribere coacti sint contra tomum b. memoriae papae Leonis et Chalcedonensem synodum".
Keywords: Haeresie Glaube Kaiser Konzil von Chalcedon Region: Byzanz
Comment: Epistolam Iohannes abbas scripsit. Haec epistola ad Davidum et Heraclium, Heraclii filios, directa est, vide Libellum synodicum n. 137 ( Duffy 114). Conte Chiesa loc. cit. ad 641 febr. 11–mai. 24 attribuit, quod tempus regimen Constantini III secundum Treadgold Note 433 sequitur. Apud Mai versionem latinam, apud Schacht versionem germanicam ex versione syriaca (nondum edita) haustas (Cod. Vat. Syr. 130) invenitur (facsimile apud Schacht 258). Epistola primo latine conscripta, deinde in graecam linguam translata denique in latinam retranslata est. De archidiacono Barsica, latore epistolae, cf. Caspar Geschichte II 542 adn. 5. Olim ad a. 641, de tempore cf. Conte Chiesa loc. cit. et J³ 3307. Cf. etiam J³ *3298.
Bibliography
Regest: Conte Chiesa 427 n. 99; CPL 1729; Winkelmann Streit 97 n. 69.
Edition (Jaffé): Tăutu Acta I 521 n. 289; Insertum Anastasii Bibl. Collectaneis ( Migne PL 129, 561); Insertum Eutychii Annalibus II 325-332 ( Cheikho 325); Cod. Vat. Syr. 130 f. 74a ( Mai Nova Patrum bibl. VI 510; Schacht Briefwechsel 235).