Date: 20.11.2026 13:36
Signature: J³ 3395
Pontificate
Martinus I
Issuer: Martinus I
Type of issuer: papa
Addressee Theodoros Spudaios (episcopus?)
Date: (653 oct.–nov.)
Initium: Nosse voluit cara; Noscere voluit cara
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 3395
Jaffé² no.: JE  2079 
Jaffé¹ no.: 1608
Regest: Theodoro (spudeo s. Sophiae), quid et Romae, cum comprehenderetur, et in navigatione passus sit, exponit. Haec quoque scribit: "Non autem Mesenae (leg. Miseni) tantum, sed et in Calabria; et non tantum in Calabria, quae subdita est magnae urbi Romanorum, sed et in plurimis insularum, in quibus nos vel tribus mensibus peccata impedierunt, nullam compassionem adeptus sum, excepta dumtaxat in insula Naxia, quoniam ibi annum fecimus, merui lavari duobus vel tribus balneis".
Keywords: Region: Byzanz
Comment: De traditione cf. J³ 3394. Laud. et in Vita s. Martini ( Peeters 257). Olim ad a. (653 sept.–dec.), de tempore cf. Conte Chiesa loc. cit. Verba illa: "quoniam ibi annum fecimus" mendosa sunt, cum tota navigatio trium mensium spatio peracta esse diserte dicatur; idque rectissime, Martinus enim Roma d. 18 iun. profectus Constantinopolim d. 17 m. sept. pervenit. Peitz Martin I. 436 vero censet, Martinum I unum annum in Naxo insula commoratum esse, cf. etiam J³ *3383– J³ 3393.
Bibliography
Regest: Conte Chiesa 452 n. 169; Winkelmann Streit 146 n. 139.
Edition (Jaffé): Insertum Anastasii Bibl. Collectaneis ( Migne PL 129, 588; Neil Popes 172).