Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
Magna Moravia Magna Moravia n. 25 (Boh. Pont. 21) |
| Pontificia vol.: |
Boh. Pont.
21 n. 25
|
| Regest-P: |
Iohannes VIII
Zvuentapu(lco) de Maravna (duci) : quod ex
Iohannis presbyteri illius, quem sibi miserat (n. *24), relatione didicit eum in recta fide dubitare, monet eum, ut sic teneat, sic credat, sicut sancta Romana ecclesia didicit et sicut antecessores sui sancti sedis apostolicae praesules parentes eius ab inicio docuerunt (n. *11. 26); si quis autem ei vel episcopus eius vel sacerdos aliter praedicare praesumpserit, doctrinam falsam abiciat; adicit se valde mirari, quia audiverit
Methodium archiepiscopum ab
Adriano papa ordinatum eisque directum aliter docere, quam coram sede apostolica se credere professus sit (n. *10. 26); addit propter hoc se illi direxisse, ut ad se venire procuraret (n. 26).
|
| Comment: |
Iam
Friedrich l.c. et
Erben in n. 18 et postremo editores operis ‘
Magnae Moraviae Font.’ datum in 18 kal. iul., ind. 12 (
879 iun. 14) ex verba ‚Data ut supra‘ de epistola in registro Iohannis VIII antecedente interpretantur, sed incertum est, an epistola Zventopulco eodem die ac illa directa sit.
|
|