| Regest-P: |
Iohannes VIII
Methodio archiepiscopo Pannoniensis ecclesiae: scribit se audivisse, quod ipse non ea, quae sancta Romana ecclesia ab ipso apostolorum principe didicerit et cottidie praedicat, doceat et populum in errorem mittat; iubet, ut ad se de praesenti venire procuret, ut papa ex ore ipsius audiat, utrum sic praedicet, ut verbis et litteris se sanctae Romanae ecclesiae credere promiserit (n. *11. 25); addit se iam litteris suis per
Paulum episcopum Anconitanum ei directis prohibuisse, ne in lingua Sclavina sacra missarum sollemnia celebraret, sed vel in Latina vel in Graeca lingua (n. *21); praedicare vero in illa aut sermonem in populo facere ei permittit.
|