Date: 20.11.2026 13:34
Signature: J³ 4186
Pontificate
Paulus I
Issuer: Paulus I
Type of issuer: papa
Addressee Pippinus III rex
Date: (764–766)
Initium: Votiva cordis nostri
Editor: Bearbeiter: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz; digitale Fassung: Florian Tischler, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 4186
Jaffé² no.: JE  2364 
Jaffé¹ no.: 1816
Regest: Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, suo spiritali compatri, nuntiat litteras eius, quas Petrus notarius regionarius et Iohannes mansionarius confessionis basilicae b. Petri, missi sui, et Wulfhardus sociique, missi eius, attulissent, "in conventu consacerdotum suorum et cleri atque cuncti laicorum ordinis coetu" recitatas esse. Amorem eius in b. Petrum nec persuasionibus nec promissis victum amplissimis verbis collaudat. Sperat fore, ut in sacerdotum optimatumque conventu legatis Graecis, qui cum suis regiisque nuntiis in Franciam pervenerint, ex ecclesiae atque fidei orthodoxae usu respondeatur. Georgium episcopum ( Ostiensem) et Petrum presbyterum, ut in Francia retineat, iam iterum concedit. Desiderium regem (Langobardorum) Romae nuper fuisse sibique Saxulum puerum fugitivum reddidisse narrat. Cum quo quid sibi de "iustitiis inter partes perficiendis" convenerit, significat; ac de Beneventanis et Tuscanensibus plene sibi satisfactum esse scribit, partimque etiam de ducatu Spolentino. Gratias agit, quod Desiderium admonuerit, ut a Neapolitanis et Caietanis patrimonium sibi restitui, episcoposque Romam consecrandi causa mitti cogeret.
Keywords: Gesandtschaft Langobarden König Patrimonium Petri Region: Italien Region: Gallien
Comment: Olim ad a. 764 ex.–766 ex. Kehr Chronologie 157 hanc epistolam a. 765 ex., McCormick Textes 116–126 a. 766 ex. adscribunt. Cf. etiam Hack Cod. Carol. 1066. 1076. 1084. De legatis cf. ibid. 1008. 1016. 1024sq.
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Pontificia vol.: Ital. Pont. VIII   67 n. 27
Bibliography
Regest: Ital. Pont. VIII 67 n. 27.
Edition (Jaffé): Cod. Carol. ( MGH Epp. 3, 547 n. 37).

Documents:
ItPont_VIII____62_69__Campania.pdf#page=6 Regest