Date: 20.11.2026 13:36
Signature: J³ 4494
Pontificate
Hadrianus I
Issuer: Hadrianus I
Type of issuer: papa
Addressee Constantinus VI imperator; Irene imperatrix
Date: 785 oct. 26
Initium: Ὁ Θεὸς ὁ; Deus qui dixit
Scriptum/Datum line: Dat. VII kal. nov., ind. IX
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 4494
Jaffé² no.: JE  2448 
Jaffé¹ no.: 1882
Regest: Constantini VI et Irenae imperatorum ( Constantinopolitanorum) consilium restituendi imaginum cultus miris laudibus exornat; de quarum veneratione a maioribus tradita latius exponit. In congreganda synodo quid sit agendum, docet. Petit, ut patrimonia b. Petri antiquitus concessa et "consecrationes archiepiscoporum seu episcoporum, sicut olitana constet traditio, Romanae dioecesis existentes", sibi restituant. Tarasium patriarcham Constantinopolitanum in eorum litteris "universalem" dici miratur; quod ne in posterum fiat, orat. Eundem dolet ex laico factum patriarcham esse. Restitutis imaginibus victores eos fore divinat, "sicut filius et spiritalis noster compater, dominus Carolus rex Francorum et Langobardorum atque patricius Romanorum nostris obtemperans monitis atque adimplens in omnibus voluntates, omnis Hesperiae occiduaeque partis barbaras nationes ... suo subiciens regno adunavit; unde" b. Petro "perpetuo optulit possidenda tam provincias, quam civitates, seu castra et cetera territoria, immo et patrimonia, quae a perfida Langobardorum gente detinebantur ...; sed et aurum atque argentum cotidie … non desinit offerendo." Petrum archipresbyterum et Petrum abbatem et presbyterum monasterii s. Sabae, legatos suos, commendat.
Keywords: Synode Bilderstreit Laien Patrimoniun Petri Empfehlung griechisch Region: Italien
Comment: De re cf. Chifar Konzil von Nikaia 140–143, de traditione cf. Lamberz Studien cum operibus laudatis. Cf. etiam Kehr PUU Rom. Bibliotheken II 80. II 84. III 120. III 136.
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Pontificia vol.: Ital. Pont. X   13 n. 18
Bibliography
Regest: Ital. Pont. X 13 n. 18; Hack Cod. Carol. 944.
Edition (Jaffé): Tăutu Acta I 588 n. 311; ACO NS III/1, 118/119.

Documents:
ItP_X__8_14_Patrimonium_S.R.E._in_partibus_Bruttiorum.pdf#page=6 Regest