Date: 20.11.2026 13:36
Signature: J³ 4539
Pontificate
Hadrianus I
Issuer: Hadrianus I
Type of issuer: papa
Addressee Carolus I imperator
Date: (788 cr. apr.)
Initium: Venientes ad nos
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 4539
Jaffé² no.: JE  2460 
Jaffé¹ no.: 1890
Regest: Carolo regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, spiritali compatri suo, de Adalgisi, Desiderii regis (Langobardorum) filii, in Italiam adventu per Roronem capellanum et Bettonem percontanti significat, ex Campuli episcopi Caietani litteris se cognovisse, in Calabria illum prope fines Beneventanos cum (Constantini VI) imperatoris ( Constantinopolitani) missis, quorum alii Neapoli degant, versari; ex Pentapoli quoque de illius arrogantia allatas litteras esse. Suadet, ut retento Grimualdo, Arighis ducis Beneventani filio, inter kal. mai. et mensem sept. medio tempore copias in ducatum Beneventanum mittat. Adalbergam, Arighis (ducis Beneventani) viduam indice Leone episcopo constituisse, ut reverso Grimualdo filio, ad s. Angelum montis Gargani indeque Tarentum ad thesauros ibidem reconditos accederet. Avaritiam sibi inesse negat. Petit, ut missos vetet ante discedere, quam sibi et de Populonio Rosellisque satisfiat, et Beneventanae civitates cum territoriis eodem tradantur modo, quo in Tuscia Suana, Tuscana, Viterbium, Balneum-regis, ceteraeque civitates traditae sint.
Keywords: Krieg Kirchenbesitz König Karolinger Region: Italia
Comment: Olim ad a. 787 ex.–788 in., de tempore cf. Poupardin Études 263 adn. 4. Cf. etiam Hack Cod. Carol. 1071. 1078. 1087.
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Pontificia vol.: Ital. Pont. IX   12 n. 21
Bibliography
Regest: Ital. Pont. IX 12 n. 21.
Edition (Jaffé): Cod. Carol. ( MGH Epp. 3, 611 n. 80).

Documents:
Edition
ItP_IX___Benevento__Principatus_Beneventanu__5.pdf#page=8 Regest