Papal logo
Pontificate
Clemens II
Issuer: Clemens II
Type of issuer: papa
Addressee Adalbertus archiepiscopus
Date: 1047 april. 24
Initium: Convenit apostolico moderamini
Scriptum/Datum line: Dat. 8 kl. mai. p. m. Petri diac. bibl. et canc. s. apost. sedis, a. d. Clementis II pp. 2, ind. 15.
Editor: Wolfgang Seegrün/Theodor Schieffer; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: JL  4146 
Jaffé¹ no.: 3151
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Archiepiscopatus Hammaburgo-BremensisArchiepiscopatus Hammaburgo-Bremensis n. 78 (Germ. Pont. VI 55)
Pontificia vol.: Germ. Pont. VI   55 n. 78
Regest-P: Clemens II Adaelberto archiepiscopo Ammaburgensis ecclesiae eiusque successori[bu]s: ad exemplar Nicolai I (n. 21), Agapiti II (n. 48), Benedicti (VIII? cf. n. *69) concedit confirmatque archiepiscopatum Ammaburgensis ecclesiae cum omnibus ad eundem pertinentibus et cum noviter ad Christi fidem conversis, videlicet episcopis in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum et in illis partibus, quae sunt a meridionali Albia usque ad fluvium Pene (Peene) et ad fluvium Egidose (Eider); nec Coloniensis nec alius quilibet archiepiscopus in diocesi eius ullam sibi vindicet potestatem, sed adiutorium et solatium in omnibus administrent; secundum Nicolai I et Agapiti II sanctiones dioceses Hammaburgensis et Bremensis una sint et vocentur; Haluersoethensis, Hildeneshemensis, Bodarbrunnensis, Mimindensis, Ferdensis ecclesiarum episcopos iubet monetque, ut eum in omnibus adiuvent; quamvis ad praedicandum gentibus in supra dictis locis episcopi sint consecrati atque constituendi, tamen, ne in tam novella christianitatis plantatione per barbarorum saevitiam numerus ex eis decrescat, praedicta statuta, si necesse sit, decernit servanda; Adhelbertus potestatem habeat ordinandi episcopos infra suam parroechiam et diocesim in omnibus supra dictis gentibus; concedit pallium utendum in utraque Albiae ripa statutis diebus insuperque in festivitatibus singulatim enumeratis; deprecatione Heinrici III imperatoris licentiam dat super naccum equitandi, pallio utendi, crucem ante se portandi, sicut antecessores habuerint.
Comment: Primum quod nobis usque pervenerat autographum hoc genuinum laudatur apud Adam Bremensem in schol. 60 ad III 7 (ed. Schmeidler p. 148) et descriptum invenies apud Pflugk-Harttung in: Forschungen zur dt. Gesch. 23 (1883) 203 n. 11 et in: Hist. Jb. 5 (1884) 495 n. 29, sed cf. W. Diekamp: ib. 4 (1883) 364; de scriba H. Bresslau in: MIÖG. 9 (1888) 22. Annum pontificatus ante tempus adauctum esse patet. Textus maxima ex parte cum n. 61 congruit - amplificato honore pallii gestandi -, sed e n. *69 procul dubio sumptus est; cf. Curschmann p. 61 sqq. Commemoratur apud Santifaller Verwendung p. 329 (= Liber diurnus p. 121) et Elenco p. 350.
Descent
Descent: [Orig. (aut quod perhibetur autographum): Hannover, Hauptstaatsarchiv; combustum a. 1943. (A) - Kopien: Copiale ecclesiae Bremensis a. cr. 1303: ib. 11,41, f. 58; combustum a. 1943 (cf. Curschmann p. 4sq. Foliorum numéros in schedis Brackmannianis nec non apud Curschmann et May repperimus) (E); Copiale ecclesiae Bremensis saec. XVI: ib. II, 63. f. 58; combustum a. 1943 (Foliorum numeros in schedis Brackmannianis nec non apud Curschmann et May repperimus); Codex (saec. XVI, ut videtur) Johannei Hamburgensis n. 24, e quo hausit Nicolaus Staphorst (1723), collatum fortasse iam ab Erpoldo Lindenbrog (1609): Hamburg, Staatsbibliothek; flammis deletum a. 1842 (cf. Curschmann p. 7.) (St)]; autographi effigies photographice expressa: København, Det Danske Sprog- og Litteratur- selskabsarkiv.; Diplomatarium Bremense saec. XVII/ XVIII: Hannover, Landesbibliothek XXIII, 10 52; (cf. Bodemann p. 57l), f. 43 n. 88.
Bibliography
Edition: Staphorst Hist. eccl. Hamburg. I 1,399 e St (cum ind. 5) = Liljegren Dipl. Suecanum I 35 n. 20. Lappenberg Hamb. UB. I 72 n. 72 ex A (excerpt.) = Migne PL. 142,583 n. 4 = Meklenb. UB. I 24 n. 24 (excerpt.) = Jörgensen Grundlaeggelse, Tillaeg p. 18 n. 5. Rydberg Sverges Traktater 1 42 n. 22 ex A; facs. Pflugk-Harttung Specimina I tab. 16 facs. A (fragm.). Curschmann p. 46 n. 22 ex AE = Peitz Urkundenfälschungen p. 255 n. 9 = Conrad Pomm. UB. ed. II. t. I 19 n. 19 (excerpt.).
Regest: Finke Index dipl. p. 20. Celse Apparatus p. 21. Hempel Invent. dipl. col. 50. Raumer Reg. hist. Brandenb. n. 525. Reg. dipl. hist. Dan. I n. 115. Klempin Pomm. UB. I 8 n. 19. Wigger Mecklenb. Annalen p. 80. Finke Papsturkunden Westfalens n. 29. Hasse n. 41. May n. 230. Dipl. Danicum I 1, 196 n. 492. Seegrün in: Studien u. Vorarbeiten V I 1.

Bilder:
04146_10470424_Convenit_apostolico_moderamini_PH_GOE_1.jpg Photographie Original