Papal logo
Pontificate
Innocentius II.
Criterion: *
Issuer: Dediwinus sanctae Romanae ecclesiae cardinalis (episcopus s. Rufinae et legatus Innocentii II)
Type of issuer: legatus
Addressee Iohannes I episcopus
Date: (1135 febr. 17 - mai. med.)
Editor: Koenighaus
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.:  
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Praha, Episc. Praha, Episc. n. *72 (Boh. Pont. 94); Konstanz, Zwiefalten n. *6 (Germ. Pont. II 1, 221 [ad a. 1135]); Mainz. Archiepisc. n. *289 (Germ. Pont. IV 142 [ad a. cr. 1135]).
Pontificia vol.: Boh. Pont.   94 n. *72
Regest-P: Dediwinus sanctae Romanae ecclesiae cardinalis (episcopus s. Rufinae et legatus Innocentii II), (Adalbertus) Maguntinensis archiepiscopus et Lotharius III imperator cogunt Iohannem Pragensem episcopum , ut omnia, quae a Meginhardo praedecessore eius (defuncto) monachis Zwifaltensis monasterii donata, sed ab eo ablata sunt, reddat.
Comment: In Bertholdi Chron. l.c.narratur, Meginhardum episcopum monasterio Zwifaltensi cappam nigram a Constantinopolitano imperatore sibi in itinere Hierosolymitano traditam cum aliis donis dedisse. Meginhardus 1134 iul. 3 defunctus, successor suus Iohannes a. 1135 febr. 17 ab archiepiscopo Maguntino Adalberto ordinatus est (Canonici Wissegradensis continuatio Cosmae, Mon. Germ. Script. IX 141; Font. rer. Bohem. II 222). Eo tempore etiam Dediwinus cardinalis in Germaniae partibus moratus est (Bamberg, 1135 mart. 17; Böhmer-Petke n. 428; Mainz, Archiepisc. n. 286, Germ. Pont. IV 141), sed iam 1135 iun. 8 vero Pisae privilegium Innocentii II subscribit (JL. 7704), qua de causa ante m. mai. med. sententia ponenda est. Dona supra nominata a Bertholdo et Ottone monachis Zwiefaltensibus in terra aliena (scil. Bohemia) sunt recepta (l.c.). Necessitudines optimatum Bohemicorum cum Zwiefaltensi monasterio partim ad coniunctiones familiares stirpis monasterii fundatorum cum Premislidis (Richinza enim ex comitibus de Berg coniunx Vladislai I Boemorum ducis erat), partim ad institutionem et reformationem monasterii Kladrubensis a Suebico monasterio peragitatas attingunt. Consuetudinibus Hirsaugiensibus in monasterio illo inductis Zwiefalten multas donas et a stirpe ducali et ab aliis proceribus Bohemiae, inter quos etiam Meginhardo episcopo, recepit (cf. enumerationem donorum apud Bertholdum c. 13sq.); cf. etiam Rainer Joos Zwiefalten und Kloster Kladrau (Kladruby) in Böhmen, in: 900 Jahre Benediktinerabtei Zwiefalten. Hrsg. v. Hermann Josef Pretsch (Ulm 1990) p. 49-60, praesertim p. 50sq. De Iohanne I episcopo Pragensi (1134-1139) cf. Frind Geschichte p. 34sq.; Novotný České dějiny I 2, 632-634. 658sq.; Buben Encyklopedie biskupů p. 128sq.
Descent
Way of tradition: Erwähnung
Descent: Bertholdi Zwifaltensis Chron. c. 15 (Mon. Germ. Script. X 104; ed. Schwäbische Chroniken 2 [Sigmaringen 1978] 178).
Bibliography
Regest: Bielowski Mon. Poloniae hist. II 7; Böhmer-Petke n. 426 [ad a. 1135 ante febr. 17].

Documents:
Germania_Pontificia_IV_(OCR_mit_ManuellerPruefung).pdf#page=186 Regest