Papal logo
Pontificate
Lucius III.
Issuer: Lucius III
Type of issuer: papa
Addressee Ardericus episcopus; Alfonsus episcopus
Place of issuing: (Laterano)
Date: (1182) ian. 7
Initium: Causam quae inter venerabiles fratres
Scriptum/Datum line: Dat. 7 id. ian.
Editor: Berger
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: - 
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Burgos, Episc. Burgos, Episc. n. 132 (Ib. Pont. I 75); Oviedo, Episc.; Sigüenza, Episc.; Ourense, Episc.
Pontificia vol.: Ib. Pont. I   75 n. 132
Regest-P: Lucius III ( Arderico ) Seguntino et ( Adefonso ) Auriensi episcopis: de assensu Burgensis episcopi et nuntii adversae partis (i. e. episcopi Ovetensis), qui apud sedem apostolicam constituti sunt (Burgos, Episc. n. *130), causam inter eos super quibusdam ecclesiis et rebus ortam experiendam committit; mandat, quatenus (Marinum) Burgensem et (Rodericum) Ovetensem episcopos litigantes infra triginta dies post proximum festum omnium sanctorum (1182 nov. 1) ante suam praesentiam convocent et rationibus hinc inde auditis causam iudicio diffiniant; si qua partium duxerit appellandum, eis terminum competentem praefigant, quo apostolicam sedem cum attestationibus et allegationibus sigillatis accedant; notificat se Burgensi episcopo "propter novitatem suam et itineris laborem" illum terminum indulsisse (Burgos, Episc. n. *131).
Comment: Serrano edidit "Datum VI idus ianuarii", sed legimus in C: "Dat. VII id. ian."; scriptor 'Lat.' omisisse videtur. Mandatum certe a. 1182, cum Burgensis episcopus consecrationis causa in curia Romana constitutus varia documenta pontificia impetravit, datum est, cf. Burgos, Episc. n. 133. De re cf. Flórez España Sagrada XXVI 272. 283sq.; Serrano Obispado de Burgos II 118sq.; Martínez Díez Iglesia p. 67 et studia supra apud Burgos, Episc. n. 18 laudata. Cf. etiam Burgos, Episc. n. 134. 137. De Arderico id temporis episcopo Seguntino cf. Fleisch Sacerdotium p. 160-167.
Descent
Way of tradition: Kopial
Descent: Copiae et exerpta: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, vol. 71 (Liber privilegiorum ecclesiae Burgensis. Vol. II, saec. XIII [= C]) f. 64' n. 73; Burgos Archivo de la Catedral, vol. 46 f. 145-196 (Memorial de los privilegios apostólicos y reales […], a. 1731) f. 192' (exc.).
Bibliography
Edition: Serrano Obispado de Burgos III 271 n. 167 ad ian. 8. Garrido Garrido Documentación I 342 n. 221 (mendose) ad ian. 8.
Regest: Mansilla Documentación Catedral p. 156 n. 31. Mansilla Catálogo p. 70 n. 213. CAHCB Sección Volúmenes I 86 n. 222. Böhmer-Baaken/Schmidt I n. 91, omnes ad ian. 8.