Papal logo
Pontificate
Clemens III.
Issuer: Clemens III
Type of issuer: papa
Addressee Misol abbatissa
Place of issuing: Pisa
Date: 1188 ian. 2
Initium: Prudentibus virginibus quae sub habitu
Scriptum/Datum line: Dat. Pisis p. m. Moysi Lateranensis canonici vicem agentis cancellarii 4 non. ian., ind. 6, inc. d. a. 1187, pont. v. d. Clementis pp. III a. 1.
Editor: Berger
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: - 
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Burgos, Las HuelgasBurgos, Las Huelgas n. 3 (Ib. Pont. I 102).
Pontificia vol.: Ib. Pont. I   102 n. 3
Regest-P: Clemens III Misoli abbatissae monasterii s. Mariae prope civitatem Burgensem eiusque sororibus etc.: postulationibus eorum annuens suscipit monasterium ab A(defonso) (VIII) rege et A(lienore) uxore eius constructum et dotatum sub protectione b. Petri; statuit, ut ibidem ordo monasticus secundum regulam b. Benedicti atque institutionem Cisterciensium fratrum perpetue observetur; confirmat possessiones omnes, quascumque idem monasterium in praesentiarum tenet seu in futurum poterit adipisci; in quibus propriis vocabulis exprimit locum ipsum, quo monasterium situm est, et quicquid rex et regina dederunt; prohibet, ne quis ab eodem monasterio decimas exigere praesumat; interdicit, ne ulli sororum post factam professionem absque abbatissae licentia de monasterio discedere fas sit; prohibet, ne quis infra domorum seu grangiarum clausuras scelera committere audeat; concedit, ut omnia denegare valeant, quae contra libertatem ordinis a praedecessoribus suis seque ipso indultam petantur; decernit, ut nulli omnino hominum liceat monasterium perturbare seu vexationibus fatigare.
Comment: De re et privilegio cf. Manrique Annales cistercienses III 200 cap. 9; Muñiz Médula histórica V 149. 277sq.; Rodríguez López Real Monasterio I 39-46; Serrano Obispado de Burgos II 374sq.; Escrivá de Balaguer Abadesa p. 199sq.; González Reino I 532; Feige Filiation p. 39; Connor Royal Abbey p. 130sq.; Documentos fundacionales p. 251sq. De abbatissa Misole cf. Yáñez Espiritualidad p. 383. Sanctio "Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare" a quadam manu (saec. XIV?) interpolata est. Legitur nunc "[…] liceat praefatum monasterium sine licentia intrare". Bulla plumbea deest, restat sericum. Elucet ex D bullam a. 1369 intactam dependisse.
Descent
Way of tradition: Original und Kopial
Descent: Orig.: Burgos Archivo del monasterio de Santa María la Real de Las Huelgas, Legajo 1A n. 5/C (sign. anterior: caj. 2 leg. 4 n. 14). Copiae et excerpta: Burgos Archivo del monasterio de Santa María la Real de Las Huelgas, Legajo 21 n. 831 (olim Caxon 11, Legajo 5, n. 2) ante f. 1 (copia saec. XVII-XVIII, quam in involucro cuiusdam libelli saec. XVIII tituli "Tanto de la información, que se hizo el año de 1727 ..." invenies; Burgos Archivo del monasterio de Santa María la Real de Las Huelgas, Legajo 41 n. 2050 (Transsumptum scriptoris regalis Jil Antonio de Logroño, factum a. 1748 mai. 20); Burgos Archivo del monasterio de Santa María la Real de Las Huelgas, Documentos sueltos, sine numero. Olim: Madrid Archivo General del Palacio Real, Caja 3049 n. 1 (Traslado de algunos priuillexios ..., a. 1365) f. 9-10’; Madrid AHN, Secc. Diversos, Concejos y Ciudades, Legajo 979 n. 1 (Notizias de la fundazión deste real Monasterio ..., saec. XVIII) f. 3; Burgos Archivo del monasterio de Santa María la Real de Las Huelgas, Inventarium quod olim sub sign. "Legajo 46 n. 2307/1" asservabatur (inventarium archivi saec. XVIII) f. 77.
Type of charter: Feierliches Privileg
Bibliography
Edition: Rodríguez López Real Monasterio I 323 n. 1 ad a. 1187; ibid. p. 40 (versio castellana) = Escrivá de Balaguer Abadesa p. 196-199 (versio castellana ad ian. 3). Lizoain Garrido Documentación Las Huelgas I 38 n. 21 (mendose).