Papal logo
Pontificate
Gregorius I
Issuer: Gregorius I
Type of issuer: papa
Addressee Augustinus archiepiscopus
Date: (601 iun. 22)
Initium: Per dilectissimos meos
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 2970
Jaffé² no.: JE  1843 
Jaffé¹ no.: 1414
Regest: Augustino episcopo Anglorum scribit: "Per Laurentium presbyterum et Petrum monachum scripta tua suscepi, in quibus me de multis capitulis requirere curasti. Sed quia illi podagrae me doloribus invenerunt afflictum et cum urgerent, citius se dimitti, ita relaxati sunt, ut in eadem me dolorum afflictione relinquerent et singulis quibusque capitulis ut debui latius respondere non valui." Itaque respondet: 1) de episcopis, qualiter cum suis clericis conversentur; 2) de consuetudinibus diversis singularum ecclesiarum; 3) de furtis in ecclesiis; 4) de nuptiis duorum germanis cum singulis sororibus; 5) de nuptiis inter propinquos; 6) de ordinationibus episcoporum; 7) de episcopis Galliarum Britanniarumque; 8) de baptizando praegnantes mulieres; 9) de communione post inlusionem.
Keywords: Gesandte Region: Anglia
Comment: Epistola haec in codicibus manuscriptis diversa forma legitur. Ex iis in formam dialogi redactam receperunt eam codices manuscripti recentiores epistolarum Gregorii et editores earum, cum nec in regestis in scrinio Lateranensi, nec in antiquioribus epistolarum collectionibus haec epistola inveniatur (cf. Ewald Studien 438). Itaque et tota ista epistola ambiguae fidei est, neque decerni potest, quae forma prae aliis auctoritatem habeat, cf. et Ubl Inzestverbot. De traditione cf. Jasper/Fuhrmann Pseudo-Isidorian Forgeries 72-75 et 168sq. Hanc epistolam simul cum epistolis J³ 2960– J³ 2967, X kal. iul. datis, expeditam esse patet.
Bibliography
Edition (Jaffé): Insertum in Bedae Hist. eccl. I c. 27 ( Colgrave 206); Gregor. I Reg. ( MGH Epp. 2, 331 n. XI 56a) ex Beda. - Can: Ps. Is. ( Hinschius 738; Schon n. 307); Gratiani Decr. D. 5 c. 1-4 et 6 c. 1-2.