|
|
| |
| Issuer: |
Gregorius I
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Brunechild regina Francorum |
| Date: |
602 nov. |
| Initium: |
Inter quae hoc |
| Scriptum/Datum line: |
m. nov., ind. VI |
| Editor: |
Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
3008 |
| Jaffé² no.: |
JE
1871
|
| Jaffé¹ no.: |
1490 |
| Regest: |
Brunichildae reginae Francorum significat se, quae petierit,
ecclesiae s. Martini et monasterio et
xenodochio Augustoduni ab ea conditis privilegia concessisse. Rogat, ut "haec eadem constitutio gestis publicis inserenda" sit; "quatenus" inquit "sicut in nostris, ita quoque in regalibus scriniis teneatur". Arcana mandata per legatos
Burgoaldum et
Warmaricarium missa curae sibi fore scribit; "nam nos quidquid possibile, quidquid est utile et ad ordinandam pacem inter vos et rempublicam pertinet, summa Deo auctore cupimus devotione compleri". Addit de
Menna episcopo (
Telonensi) criminibus absoluto; de suis ad
Aetherium episcopum
Lugdunensem litteris (
J³ 3009); de bigamo quodam ad sacrum ordinem non admittendo; de legato expetito, qui convocandae synodo intersit, in
Gallias mittendo. Nepotes eius, excellentissimos reges, custodiae Dei commendat. |
| Keywords: |
Privilegien
Empfehlung
Synode
Region: Gallia
|
| Comment: |
Epistolam hanc initio carere censet Ewald (
MGH Epp. 2, 371 adn.). |
|
|
Bibliography
|
|