Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
3158 |
| Jaffé² no.: |
JE
†1987
|
| Jaffé¹ no.: |
CCXXXIX |
| Regest: |
Augustino Anglorum episcopo scribit 1) clericos debere a quinquagesima propositum ieiunandi suscipere; 2) in vitio quidem esse laicos die dominico ebriositati servientes, sed ideo cum venia suo ingenio relinquendos esse, ne forte peiores existant, si a tali consuetudine prohibeantur; 3) par esse, ut quibus diebus a carne animalium abstineamus, ab omnibus quoque, quae sementinam carnis trahant originem, ieiunemus, a lacte videlicet, caseo et ovis; 4) piscium esum ita christiano relinqui, ut hoc ei infirmitatis solatium, non luxuriae pariat incendium, itaque sumptuosiora marinarum beluarum convivia praeparari non debere; 5) ebrietatem esse fugiendam. |
| Keywords: |
Lehre
Region: Anglia
|
| Comment: |
Hinschius Kirchenrecht III 702 dubitat, num decretalis haec
Gregorio I recte attribuatur. |
|