Papal logo
Pontificate
Honorius I
Issuer: Honorius I
Type of issuer: papa
Addressee Sergius patriarcha
Date: (634)
Initium: Τὰ γραφέντα παρὰ; Scripta fraternitatis vestrae; Accepimus quae scripta
Scriptum/Datum line: imp. Heraclio a. XXIV post cons. eius a. XXIII, et Constantino a. XXIII, et cons. eius a. III, et Heraclio a. III, ind. VII
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 3244
Jaffé² no.: JE  2018 
Jaffé¹ no.: 1564
Regest: Sergium episcopum Constantinopolitanum laudat, quod Sophronium quondam monachum, episcopum nunc Hierosolymitanum monuerit (cf. J³ 3241), ut cum Cyro episcopo Alexandrino unam operationem Iesu Christi praedicante desisteret contendere. Addit: "unam voluntatem fatemur domini nostri Iesu Christi; utrum autem propter opera divinitatis et humanitatis una, an geminae operationes debeant derivatae dici vel intelligi, ad nos ista pertinere non debent relinquentes ea grammaticis, qui solent parvulis exquisita derivando nomina venditare. Nos enim non unam operationem vel duas: Iesum Christum eiusque sacrum spiritum, sacris litteris percepimus, sed multiformiter cognovimus operatum." Hortatur, "ut unius vel geminae, novae vocis inductum operationis vocabulum aufugiens, unum dominum Iesum Christum in duabus naturis operatum: divinitus atque humanitus praedicet".
Keywords: Hierarchie Glaube Lehre griechisch Region: Byzanz
Comment: Epistola haec ex graeca versione, qua in Conc. Constantinopolitano III (oecumenico VI) a. 680 relecta est, in Latinum translata extat; hanc et eam, quae J³ 3248 legitur, Honorii I papae nomine Iohannes Symponus abbas Romanus (postea Iohannes IV papa) composuit (vide Maximi Confessoris disputationem cum Pyrrho in Mansi Conc. 10, 739 et Anastasii Bibl. Collectanea in Migne PL 129, 571/572). Laud. et in Eutychii Annalibus ( Migne PG 111, 1110; CSCO I 135) atque in epistola Maximi Confessoris ad Marinum ( Migne PG 91, 237; Ponsoye Maxime 239) directa, ubi Maximus monotheletam interpretationem epistolae negat et ad Iohannem Symponum, qui dicit interpretes epistolam corrupisse, provocat.
Bibliography
Regest: Conte Chiesa 413 n. 53; CPL 1726; Winkelmann Streit 79 n. 44.
Edition (Jaffé): Conc. Constantinop. a. 680 ( Kreuzer Honoriusfrage 32; ACO NS II/2, 548/549).