Papal logo
Pontificate
Hadrianus I
Issuer: Hadrianus I
Type of issuer: papa
Addressee Carolus I imperator
Date: (775 ante oct.)
Initium: Desiderantissimae vestrae excellentiae
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 4343
Jaffé² no.: JE  2413 
Jaffé¹ no.: 1856
Regest: Caroli regis Francorum et Langobardorum atque patricii Romanorum "immensa prosperitate" ex litteris eius cognita laetatur. Wilcharium archiepiscopum ( Senonensem) et Dodonem abbatem affirmat ideo esse a sese benigne exceptos, quod unumquemque legatorum eius pari modo recipere soleat. Petit, ne de sua erga eum dubitet voluntate, neu malignis de sese sermonibus credat. Eum mense Octobri ad solvenda promissa venturum in Italiam esse gaudet. Possessori episcopo ( Tarantasiensi?) et Dodoni abbati, legatis eius, Andream ( Praenestinum) et Valentinum episcopos adiungit. Pardum egumenum (abbatem) scribit ob valetudinem non posse proficisci, Anastasium, missum suum, propter "aliqua importabilia verba" ab eo retentum esse dolet; quem dimitti cupit. Pascalem et Saracinum, fraudulentos ipsius detractores miratur in honore apud eum esse; de iisque poenas sumat hortatur.
Keywords: Herrscher Region: Gallia
Comment: De tempore cf. MGH Epp. 3 ad a. 775 et Hack Cod. Carol. 1067. 1077. 1085. De legatis cf. ibid. 990sq. 995. 1000. 1017sq. 1024. 1026–1028.
Bibliography
Edition (Jaffé): Cod. Carol. ( MGH Epp. 3, 571 n. 51).